# Ars Historica 1.23.3

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica, GERARDI IOANNIS VOSSII ARS HISTORICA, sive LIBER DE Historices et Historiae, CAPUT XXIII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.23.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.23.3

Ubi et Ciceronis illud tangit ex Divinatione: Tu horum nihil metuis, nihil cogitas, et siquid ex vetere aliqua oratione, JOVEM EGO OPTIMUM MAXIMUM, aut aliquid ejusmodi, discere potueris, praeclare te paratum in judicium venturum arbitraris. De poetis vero satius puto tacere. Nam nemo adeo est a Musis alienus, ut initio operis illas ab iis invocari ignoret. Sed de historicis id dici non potest: quippe qui invocationem soleant omittere. Unde Livius praefationem suam ita claudit: Sed querelae ne tum quidem gratae futurae, cum forsitan et necessariae erunt: ab initio certe tantae ordiendae rei absint. Cum bonis potius ominibus, votisque ac precationibus deorum dearumque, si, ut poetis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut orsis tantum operis successus prosperos darent. Etiam Lucianus , de ineptis quibusdam historicis agens, inter alia inquit: …. Deinde more suo salse hunc ridet: …; Nec obscura est ratio, cur historicos a poetis hac etiam parte differre putarint. Nam ita statuebant, in iis, qui ingenio ad historiam scribendam idoneo sint, et illis instructi disciplinis, quarum notitiâ historico opus est, nihil ulterius, praeter fidem et industriam, requiri: in poetis vero exigi spiritum … . unde illud Sulmonensis poetae : Est Deus in nobis, sunt et commercia caeli: Sedibus aethereis spiritus ille venit. Atque, ut idem alibi ait,

---

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml.
