# Ars Historica 1.24.10-12

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica, 1.24.10 to 1.24.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.24.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.24.10

Interim ne in hoc quidem genere perpetuo temporis ordo servatur. Quod indicat Lucianus ipse, cum addit, … . Sane esse, cum necessitas cogat, nos de ordine esse securos: satis ostendit Diodorus Siculus lib. XX. his verbis: …. Haec cum ita se habeant, hoc quispiam loco historiam reprehendat, videns multas, generisque diversi res in vitâ eodem tempore geri: scriptores vero ad interrumpendam narr ationem, et ad res, quae uno geruntur tempore, dividendas, necessitate contra naturam adigi: Vnde sequatur, ut veritas quidem gestorum affectionem suam habeat: descriptio vero, cui facultas haec negatur, quamquam res quidem imitetur, longo tamen intervallo post veram illarum affectionem relinquatur. Hac de necessitate illustris etiam est Polybii locus in Legationum Ecloga LXXX. Latine sic sonat. Quos sermones apud Senatum isti legati habuerint, quae a patribus responsa tulerint, et quomodo, omne genus humanitatis et comitatis experti, redierint: in expositione rerum Italicarum jam diximus. Est vero lector saepe bujus nobis admonendus, sicut etiam studiose facimus: quod non raro orationes habitas a legatis, et data illis responsa, cogimur prius expenere, quam de ipsorum legatione decretâ, et de missione, verba fecerimus. Quoniam enim, per annos singulos res gestas, quae temporibus inter se congruunt, scribentes, quae apud quamque gentem sunt facta, summatim uno tempore conamur referre: perspicuum est, id scriptioni nostrae necessario evenire. Multum vero lucis historiae adfert, si aperta sit transitio: quod praestant istiusmodi verba initio apposita, Interim, Per id tempus, Dum haec geruntur, et similia. Ita Livius lib. XXI, cum egisset de descensu Annibalis ex Alpibus, et prodito ei Clastidio, verbis istis ad alia transit: Cum ad Trebiam terrestre constitisset bellum, interim circa Siciliam, insulasque Italiae, mille armatis ad depopulandum oram Italiae a Carthaginensibus missis, novem Liparas, octo insulam Vulcani tenuerunt, tres in fretum avertit aestus maris. Persequitur deinde navalem pugnam inter Poenos, et Romanos. Post multa dicturus de Cn. Scipionis in Hispaniam profectione, ita incipit, Dum haec in Italia geruntur, Cn. Scipio in Hispaniam cum classe et exercitu missus; et quae sequuntur. Sed, ut dixi, non transeundum ad partem aliam, nisi de priori, quod satis sit, dixerimus: nec ad priorem redeundum, nisi isti etiam parti sit satisfactum. Quae omnia ratio ac prudentia moderari debet: ut a Livio fieri videmus. Thucydides vero, dum studiose nimis temporis ordinem sectatur, obscuritatem effugere non potuit. Nam, ut Dionysius Halicarnassensis etiam observat, cum multa eâdem aestate et hieme in diversis, ut fit, locis gererentur, imperfectas primas res gestas relinquens, alias attingit, quae eâdem aestate et hieme contigerunt. Erramus igitur, et summâ cum difficultate res expositas mente jam turbatâ assequimur. Itaque ait idem Dionysius, eum … : contra quam ab Herodoto factum, quem ait, …. … Quare prudentis est historici, recedere paulisper a serie temporis, quando ea res perspicuam magis reddit narrationem. Atque hoc in caussa est, cur Curtius, etsi bellum inter Archelaum Macedoniae praefectum, et Agidem regem Spartanum, antecesserit praelium Alexandri ad Arbela, non tamen praelium id ante narret:

---

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml.
