# Ars Historica 1.24.13-15

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica, 1.24.13 to 1.24.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.24.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.24.13

ac ne quidem eo praelio ad Arbelam exposito referat: sed eo in librum sextum dilato persequatur, quae post praelium ad Arbelam evenere, usque ad mortem Darii. Hinc ipse initio libri v: Quae interim ductu imperioque Alexandri, vel in Graecia, vel Illyriis, ac Thracia, gesta sunt, si suis quaeque temporibus reddere voluero, interrumpendae sunt res Asiae, quas utique ad fugam mortemque Darii universas in conspectum dari, et sicut inter se cohaerent, ita opere ipso conjungi, haut paullo aptius videri potest. Igitur quae praelio apud Arbela conjuncta sunt, ordiar dicere. Idem Taciti consilium fuit: qui lib. XII Annalium, cur res diversorum annorum in unum tempus interdum conjiciantur, hanc adfert caussam, ne divisa haut perinde ad memoriam sui valeant. Et ante eos scripserat Polybius lib. v. : Etsi non fugit nos, bellum istud nondum finitum tempore illo fuisse, in quo desinunt res Graecanicae superius enarratae: judicio tamen fecimus, quod hoc ordine, et partitione istâ, in contexendâ historiâ nostrâ utimur. Nam, ut lectores in exacta notitia temporis, quo res quaeque per partes sunt actae, non fallerentur; satis abunde illos instruximus, cum in explicandis Olympiadis hujus annis, et rebus Graecorum tunc gestis, principia et fines eorum, quae in Asia fiebant, diligenter ubique annotavimus, et in memoriam lectori subinde revocavimus. Ad lucem namque, et facilem narrationis intelligentiam, faciendum omnino duximus in hac Olympiade, ut res in illâ gestas ne misceremus, donec ad sequentes Olympiades fuerit ventum: quarum res gestas, ut quaeque illarum variis locis actae ratione temporis inter se congruent, in annos singulos digeremus. Nam qui non aliquam partem separatim, verum omnia simul, quae ubique locorum fuere gesta, perscribere instituerimus, et quod jam alicubi antea dicebamus, majus historiae opus, quam fere hactenus quisquam suscipere sit ausus, ipsi susceperimus; praecipua videlicet adhibenda nobis cura fuerit, quo sic omnia ordinentur, atque inter se connectantur, ut et universa scriptio operis nostri, et singulae illius partes, perspicuam explicationem habeant.

---

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml.
