Latin
1.24.17 to 1.24.18
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.24.17-18
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc quia de ordine in rebus a toto corpore gestis satis dictum: aliquid etiam addendum de serie, quam sequi convenit in vitis describendis. Ac superius quidem diximus, vel temporis ordinem servari: vel narrationem omnem in capita quaedam dispesci: ut si prius agas de rebus publicis; deinde de illis, quas quis privatim gessit. Sed est et mixtus ordo. ut si initio quidem temporis ordinem retineamus: ubi vero ad grandiorem pervenimus aetatem, omnia ad capita certa revocemus. Ex Graecis vitarum scriptoribus etiam in …exemplo esse possunt Plutarchus, Philostratus, Laertius, Eunapius: e Latinis, cum Cornelius Nepos, tum Tranquillus, quo nemo eorum, qui vitas Caesarum scripsere, ordinis est magis studiosus. Quamquam nec est, quod reprehendi possit Flavius Vopiscus. Paullum peccat Trebellius Pollio. At negligentiores Spartianus, Lampridius, et Vulcatius Gallicanus. Omnium vero maxime incuriam suam prodidit Julius Capitolinus: cui congerendi tantum, non digerendi voluntas fuisse videtur.