# Ars Historica 1.25.5

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica, GERARDI IOANNIS VOSSII ARS HISTORICA, sive LIBER DE Historices et Historiae, CAPUT XXV.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.25.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.25.5

Sed non tam prosit scire, historiam ampliorem in libros dispesci oportere; quod nemo unquam neglexit, nemo impugnavit: quam illud nôsse, ubi aliorum quemque claudere conveniat. Hoc vero perspici potest e rei tum qualitate, tum quantitate. Ut si de rebus Romanis fusius agere velis, Livii exemplo libro primo commode comprehendes ea, quae ad originem Romanorum, et imperium septem regum pertinent. Siquidem, seu magnitudinem spectes, est ea … : seu exitum videas, pulcre finis regii imperii finiet eum librum; alterque incipiet ab initio potestatis consularis. Atque eadem in aliis ratio est. Nempe tum finem libro faciemus, cum aliquid erit, quod pulcre et convenienter terminet; et multa adeo complexi sumus, ut, si ultra librum procudamus, legentibus ea res fastidium possit adferre.

---

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml.
