Latin
GERARDI IOANNIS VOSSII ARS HISTORICA, sive LIBER DE Historices et Historiae, CAP. XXVI.
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.26.7
Unproofread scanNot analysed yet
Nec in historica dictione sufficit ad ea attendamus, quae et Grammaticorum filii observare solent. Uti fortasse fecit Parthenius …,cujus libros …Athenaeus citat in undecimo. Ulterius attollendus animus: ad dignitatem nempe, totamque compositionem: hoc est, verborum sententiarumque lumina, quae …appellant: adhaec ad juncturam, ordinem, periodos, ac numerum. Haec enim sunt ea, quae Cicero praecipue respexit, cum in Bruto suo ita loquitur: Demochares, qui fuit Demosthenis oratoris filius, earum rerum historiam, quae erant Athenis ipsius aetate gestae, non tam historico, quam oratorio genere, perscripsit. Quae non obscure ostendunt, etsi historicus ornatus cum oratorio conveniat in multis, tamen esse, ubi differat ab eodem. Quare etsi multa in Partitionibus, plura in sex Oratoriarum institutionum libris, de Elocutione dixerimus: tamen hoc iterum loco de ea agendum nobis. Ac primum videbimus de virtutibus iis, quae …quandam communes sunt oratori, historico, ac poetae. Deinde explicabimus, in quibus historica dictio ab oratoria, ac poetica differat, et quod dicendi genus (…Graecis vocatur) maxime historico conveniat.