# Ars Historica 1.27.1-3

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica, 1.27.1 to 1.27.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.27.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.27.1

De duabus historiae virtutibus primis, sermonis puritate, ac perspicuâ brevitate. Herodotus Ionismi, Thucydides Atticismi exemplar. Catonis dictum de Albino, qui, oratione Graecâ scripturus res Romanas, imperitiae veniam poposcerat. Thucydides, et Philistus, obscuriores facti, dum laborant esse breves. Parum perspexisse Iulium Scaligerum, in quo Sallustiana brevitas consistat. Alienas, se[?] orationes, seu epistolas, non debere ad verbum inseri: ac Ioannis Cilicis hac in parte peccatum. Thucydidem obscuriorem reddi ob hyperbata crebra. Falli interim, qui affectâsse eum obscuritatem arbitrantur. QUae virtutes sint historicae dictionis, recte perspexit Lucianus, cum de eo judicium facit ex istis, quae de narratione Rhetores tradunt. Cum enim locutus esset de transitione ab exordio ad narrationem, ista subjungit: … Virtutes eas pluribus enumerat Dionysius Halicarn. epist. ad Cn. Pompeium. Possunt vero revocari ad quatuor istas, quas Crassus etiam apud Ciceronem in oratione requirit: puritatem, perspicuitatem, ornatum, et decorum. De puritate sic scribit Dionysius: …. Mox de Herodoto ac Thucydide adjungit: …. Serio vero cogitandum illud, quod Halicarnassensem dicere videmus, absque puritate, et elegantiâ, inutilem esse sermonem. Propterra A. Albinus, qui cum L. Lucullo consul fuit, excusatione sibi opus esse putavit, cum res a Romanis gestas Graece composuisset. Nam historiae suae initio hunc in modum disserebat: Neminem succensere sibi convenire, siquid in his libris parum composite, aut minus eleganter, scriptum foret. Nam sum, inquit, homo Romanus, natus in Latio: Graeca oratio a nobis alienissima est. Ea cum legisset Cato, Nae tu, inquit, Aule, nimium nugator es, cum maluisti culpam deprecari, quam culpâ vacare. Nam petere veniam solemus, aut cum imprudentes erravimus, aut cum compulsi peccavimus. Te, inquit, oro te, quis perpulit, ut id committeres, quod, priusquam faceres, peteres ut ignosceretur? Haec Gellius ex Cornelii Nepotis libro de Illustribus Viris. De reliquo, extra omnem controversiam poni deber, satius plurimum esse, historiam scribere linguâ Latinâ, quam Gallicâ, Italicâ, Germanicâ, Hispanicâ, vel aliâ. Nam hae suis ferme continentur finibus: Latina per omnes gentes diffunditur.

---

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml.
