Latin
1.27.4 to 1.27.5
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.27.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea, ut dixi, requitit Dionysius …,sive perspicuitatem. Eam imprimis commendat in brevitate, quam …appellat. Sane, ut idem ait, …. brevitas cum perspicuitate conjuncta, videtur jucunda: sin ea defiat, acerba austeraque. Iccirco Cicero in Bruto suo: Nihil, inquit, est in bistoria, purâ, et illustri brevitate dulcius. Nempe quia non sufficit brevitas, cum ea saepe obscuritatem afferat, eo addit illustris, hoc est, clara apertaqueue. Estque haec res eo majoris momenti, quia Thucydides ipse, ac Philistus, dum concisis student sententiis, nimio acumine obscuriores sunt facti: quod etiam Cicero fatetur. Multi vero ne quidem intelligunt, quid brevitatis nomine censeri mereatur. Sane illorum si judicio rem metiamur, ne Sallustius quidem fuerit brevis: cujus divinam brevitatem Fabius praedicat, et omnis antiquitas. Nam dicent, longe paucioribus tum Catilinarium, tum Jugurthinum bellum, potuisse comprehendi. Quod concessero non invitus: sed quod usque adeo multa complectatur verbis paucis, id admiratione imprimis dignum est: inque eo Sallustii brevitas consistit. Scio aliter judicare Julium Scaligerum, qui lib. IV de re Poetica cap. XXIV, censet, brevitatem Sallustii propterea vulgo jactatam, quia tribus vocibus integras explet sententias, non circumducit, asyndetis utitur, omittit verba. Verum longe gravior caussa subest; nempe ea, quam dixi. At, inquit summus ille vir, qui conciones inserat, quas nullus habuerit imperator, easque praelengas non raro: qui apud Aras fratrum, quasi in amaeno diverticulo, spatietur: qui, praeter historiae argumentum, Catonis Caesarisque collatione plutimos versus occupet: qui ad Catilinae bellum narrandum principia urbis Romae arcessat: non video, quo consilio brevem potius, quam vel prolixum, vel etiam nimium, supervacuumque, existimemus. Sed haec quidem minime movent. Nam etiam in concionibus istis, et diverticulis, et exordiis longe arcessitis, verbis non multis res multas comprehendit: adeo ut non in his minus, quam caeteris, otiosum atque attentum lectorem requirat. Siquidem sic usu venire solet, ut, dictio si sit pressa et concisa, facile res quaedam animum transvolent legentis. Vide omnino collationem illam, quam inter Sallustium Liviumque, hac ipsa in re, instituit Jovianus Pontanus in Actio suo .