Latin
GERARDI IOANNIS VOSSII ARS HISTORICA, sive LIBER DE Historices et Historiae, CAPUT XXVIII.
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.28
Unproofread scanNot analysed yet
De tertiâ, quartâque historicae elocutionis virtute: ornatu nempe, et decoro. Herodotum …,Thucydidem …magis observâsse: atque ut in aliis etiam alter alteri antistet. Compositionem nec numerosam admodum, nec tamen asperam esse debere. Quomodo Thucydidem Marcellinus defendat in eo, quod in concionibus lenocinia orationis neglexerit. VEnio ad tertiam virtutem, hoc est, ad ornatum. quo refertur a Dionysio …:atque ait idem, Herodotum melius …,Thucydidem rectius …exprimere. Eodem quoque pertinent …. Quibus Herodotum, et I hucydidem, pares esse dicit. Item …. Quibus Thucydidem vincere ait. Item …,…. Quibus Herodotum longe praestantiorem esse dicit. Nec Dionysius solum, sed etiam Lucianus, virtutem hanc in historico requirit. Cum vero ornatus proprie in tribus consistat, elegantiâ, compositione, dignitate, quemadmodum in Oratoriis diximus: ad elegantiam quidem pertinet, quod abstinere jubet …:ac contra usurpare ea, quae intelligant omnes, ac laudent periti. Ad compositionem pertinet, quod requirit, ut narratio sit …. Alibi quoque eopse opere de ea sic scribit: …. Denique de dignitate, hoc est, de verborum sententiarumque luminibus, si cpaullo ante idem scripserat: …. Superest, ut de Decoro dicamus: quae quarta Ciceroni est orationis virtus. Eam in historico vel imprimis requirit Halicarnassensis . …,inquit, …. Lucianus similiter …. Quare vel maxime historicus curare hoc debet, ut sermo cujusque accommodatus sit personae, …,…. Exemplum hujus rei capiemus ex Herodoto, qui barbarum Candaulem hoc pacto loquentem inducit, …. Quae verba accurate expendit Dionysius Halicarnass. Et sane quis non videt, quam rudis ac horridus sit sermo, cum, quod hoc loco fit, partes corporis, quibus sensus insunt, (Graeci …,barbari nostri sensoria appellant) pro ipsis usurpantur sensibus? Quamquam vero hac virtute ab Herodoto vincitur Thucydides, ut idem Halicarnasseus ait: non propterea tamen hic eam neglexisse existimari debet. Sane, quod omiserit illas sententiarum figuras, quibus tantopere triumphat Demosthenis oratio, id Marcellinus quoque, in historici ejus vita, iccirco factum putat, non quia nesciret iis uti, sed quia parum illae convenirent personis, de quibus tractat. Quid enim? inquit; an decuisset, Periclem, Archidamum, Niciam, Brasidam, aliosqueue, ex celso adeo animo viros, ironiis, et scitamentis aliis ludere? quasi non liceret iis aperte reprehendere, ac palam conqueri, et dicere quod vellent. Propterea simplici oratione, ac minime figuratâ, eos loquentes semper inducit. Nempe, ut ejusdem Marcellini verbis hoc caput claudam, …. Praeter …,hoc est, oratoriam eloquentiam ac poeticam, est et tertia, historica. Audiamus quae Junius Tiberianus dicat apud Flavium Vopiscum ,Scribe ut libet; securus, quod velis, dicas, habiturus mendaciorum comites, quos HISTORICAE ELOQUENTIAE miramur autores.