# Ars Historica 1.29.7-9

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica, 1.29.7 to 1.29.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.29.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.29.7

Polybium contra … pigmentaque illa oratoria aspernari; sed tantam in eo militaris disciplinae scientiam elucere, ut Tacticos ipsos possit provocare. Quare non de nihilo est, quod Diodorus Siculus in historico damnat nimium eloquentiae studium. Neque eo haec a me dicuntur, quod Polybii dictionem horridiusculam, et Martiam, commendem prae illa Herodoti, aut Xenophontis: sed ita dictionis censeo habendam esse rationem, ut im primis rerum habeamus curam: et, si in alterutro peccandum, Polybium potius sequemur, quam Theopompum, Simocattam, et similes. Optimum vero fuerit, si modum teneamus, exemplo Herodoti, Livii, et aliorum, qui ad hos proxime accesserunt. Nam neque in iis est ornatus, quantus est Isocratis, et similium logodaedalorum, quem historia plane refugit, ut diximus: sed neque adeo exiguus est, ac in caussis forensibus, quae ne historiae quidem nitorem requirunt. Estque haec quoque sententia Fabii Quinctiliani lib. X. cap. I. ubi de discrimine dictionis historicae, et ejus, quâ in judiciis utuntur oratores, scribit in hunc modum: Historia quoque alere orationem quodam molli jucundoque succo potest. Verum et ipsa sic est legenda, ut sciamus, plerasque ejus virtutes oratori esse vitandas. Est enim proxima poetis, et quodammodo carmen solutum: et scribitur ad narrandum, non ad probandum: totumque opus non ad actum rei, pugnamque praesentem, sed ad memoriam posteritatis, et ingenii famam componitur. Ideoque et verbis liberioribus, et remotioribus figuris, narrandi taedium evitat. Itaque, ut dixi, neque illa Sallustiana brevitas, quâ nihil apud vacuas aures, atque eruditas, potest esse perfectius, apud occupatum variis cogitationibus judicem, et saepius ineruditum, captanda nobis est: neque illa Livii lactea ubertas satis docebit eum, qui non speciem expositionis, sed fidem quaerit. Adde quod M. Tullius ne Thucydidem quidem, aut Xenophontem, utiles Oratori putat: quamquam, illum bellicum canere, hujus ore Musas esse locutas, existimet. Licet tamen nobis in digressionibus uti vel histerico nonnunquam nitore, dum in iis, de quibus erit quaestio, meminerimus, non athletarum toros, sed militum lacertos esse. Huc quoque pertinet, quod idem lib. IX cap. IV ait, historia currere debet, ac fieri: unde ibidem colligit, minusei, quam oratori, convenire intersistentes clausulas, et debitam actionis respirationem, et claudendi inchoandique sententias rationem. Haec profecto satis ostendunt, non solum alium esse ornatum historicum, alium oratorium: sed neque convenire historiae vehemens illud ac concitatum dicendi genus, quod oratores amant in foro. Et aliter si esset, non hoc notasset in Callisthene Cicero, quod vehementior esset, quam historiae conveniret.

---

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml.
