# Ars Historica 1.30.1-3

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica, 1.30.1 to 1.30.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.30.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.30.1

De elocutionis historicae ac poeticae convenientia, et discrimine. Fabii, Agathiae, Luciani, de eo testimonia, item Ioviani Pontani. Cur poetis major, quam historicis, sit verborum libertas, duplex ratio affertur. Candidi Isauri dictio …, quam historiae conveniret. QUemadmodum vero errant, qui eandem oratoris, ac historici, esse dictionem arbitrantur: ita etiam falsi sunt, qui putarunt, historicum, et poetam, solo metro differre. Tuentur se auctoritate Joviani Pontani, qui in Actio suo scribit, recte putâsse majores, historiam esse quandam quasi solutam poeticam. Ubi per majores imprimis signat Fabium Quintilianum , qui disertim dicit, historiam esse proximam poetis, et quodammodo carmen solutum. Imo Agathias quoque, nobilis historicus, (cui eo major fides debetur, quia prorsâ vorsaque pollebat facundiâ) scribit lib. I, …. Sed caute Agathias addit … , ut Fabius quodammodo, Pontanus quasi. Etsi enim Thucydides, Dionysius Halic., Livius, alii, poeticis gaudeant vocabulis, ac loquendi formis: non tamen quaevis ex iis, nec ubivis usurpant, sed magno hac parte delectu utuntur. Sane longe plurima sunt, quae solis conveniant poetis: qualia intellexit Lucianus , cum damnat …. Cujusmodi esse dicit, …: et, …. et similia, quae ap[?]um legi possunt. Sed imprimis memorabilis est ejusdem Luciani locus, quo clare docet, ubi imprimis assurgere debeat historici oratio, et quomodo tum quoque ita eam moderari oporteat, ut infra grandiloquentiam poetarum subsidat. En verba: …. Ac sententia sit particeps, et affinis etiam poetices, quatenus grandiloqua est illa, et in sublime elata: idque imprimis, quoties aciebus et pugnis, navalibusque praeliis concurrit. Opus enim tunc erit poetico quopiam vento, qui secundo flatu vela impleat, ac sublimem, perque summos fluctus sublatam navem provehat. At dictio tamen humi incedat, cum pulchritudine quidem, ac maegnitudine eorum, quae dicuntur, sublata, et iis quam maxime assimilata: sed nihil peregrini prae seferat; nec intempestive exultans, quasi quodam furore concitetur.

---

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml.
