# Ars Historica 1.32.2.11

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica, GERARDI IOANNIS VOSSII ARS HISTORICA, sive LIBER DE Historices et Historiae, CAP. XXXII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.32.2.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.32.2.11

ATQUE haec praecipue sunt, quae de historica arte observabam. Nec operam mihi videor lusisse, qui primus eam institerim viam, ut non modo ordine justo nobilissimae artis … consignarem: sed singula etiam adstruerem veterum autoritate. Nempe div es ille antiquitatis penus, quod imperiti vitio mihi vertent, ego autem gloriae duco, non mediocriter ditavit hunc libellum meum. Caeterum cum aliqui putarint, nullam historiae scribendae artem veteribus fuisse notam: ex commentatione hac satis liquebit, tam multa, quae ad eam artem pertineant, apud hos inveniri, ut judicio mihi non exiguo in delectu opus fuerit. Praesertim quia primo, non de singulis aliquid carpere, neque omnem relinere seriam; sed duntaxat praebere artis gustum animus erat. Sed dum oculum non incuriosum per Saliares illas antiquorum epulas circumfero; et nunc hinc, nunc inde, aliquid delibo: tam multa ecce salivam movere protenus coeperunt, ut cessandum non putârim, priusquam tantum depromsissem, quantum videretur sufficere, non modo ad sportulam dandam, sed etiam ad coenam rectam. Nec propterea laureolam ullam ex hoc mustaceo quaero: abunde erit, si, dum istaec palato hominum paro elegantiorum, Momi ipse dentem effugero. Quod ne ipsum quidem si consequi licebit, consolabor me hujusce aevi moribus, quo fortasse duo bus, vel nemini, quod dici solet, praeterquam, quod ipse agit, recte aliquid factum videtur.

---

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml.
