# Ars Historica 1.32.2.5-7

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica, 1.32.2.5 to 1.32.2.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.32.2.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.32.2.5

Nec sufficit, ut praesentium amore, vel odio ne peccemus: sed neque virtus, vel improbitas eorum, qui prodesse, vel obesse amplius non possunt, ita amori nobis, vel odio esse debent, ut non semper nobis obversetur, quod idem Lucianus ait, …. Quare siquis narret, ut Philippum Aster Amphipolitanus altero oculo orbârit: vel ut Alexander Clitum in convivio interemerit: vel ut Cleon in concionibus dominetur, et quae hujus generis innumera sunt: non iccirco gaudebit, excruciabit se, terrebitur; sed suis coloribus depinget unumquodque, uti gestum est, ita ut coram cernere videaris. Denique opus etiam, ut quis curâ, et negotio vacet: unde et Tullius ipse primo de Legibus ait, eo se alia potius tractare, quam historiam scribere, quia Historia nec institui potest, nisi praeparato otionec exiguo tempore absolvi. Hujus vero rei caussa inter alia est, quod in multis adeo, etiam iis, qui judicio plurimum valent, difficile est vera a falsis discernere. Nam si antiqua spectemus, …, ut ait Thucydides . Sin ea quoque consideremus, quae nostris temporibus contigerunt: diverse adeo ea narrari solent, ut plane arduum sit videre, quibus potissimum habere fidem debeamus. Quod idem Thucydides testatur. Nam cum dixisset, se non alia velle narrare, quam quibus interfuisset, aut quae ex aliis, sedulo in omnia singulaque inquirens, cognovisset, addit haec verba, …. Quare cum tam multa, tam magna, tam varia, in historiae scriptore exigantur: nihil sane mirandum, si annalium ac diariorum scriptores apud Hebraeos [?] hammoschelim vocati sint: ut ex Num. XXI, 27, colligit doctissimus Masius praefatione in Josuam: nempe quasi scitos atque elegantis ingenii scriptores dicas. a [?] maschal: quo significatur urbanum, atque ingeniosum et elegans scribendi genus: ut moschelim fuerint, qui prosa aut vorsa facundia in populo Dei eminerent, eoque magis idonei essent ad res memorabiles scripto consignandas. Etiam apud gentes historiae scribendae munus committi solet non quibusvis, sed viris, cum gravibus, et sapientibus, tum qui studio isti vacare possent. Quales apud Babylonios erant Chaldaei, antiquissimum e doctis genus: ut Cicero appellat lib. I de Divinat. Apud Persas vero idem magi fecere: apud Aegyptios similiter gentis ejus sacerdotes.

---

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml.
