# Ars Historica 1.32.2.8-10

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica, 1.32.2.8 to 1.32.2.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.32.2.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.32.2.8

Persica quidem Chronica anctoritate publica scribi solere in diphthetis, (quae et … appellantur a Graecis) vel indicat Diodorus Siculus, cum ait, hausisse cum sua …. Ecce clare ait, …. Atque hujusmodi libri in regia adservabantur. Vide Esdr. VI. 2. Ester. II. 22. VI. 1. X. 2. Etiam I. Esdrae IV nominant, qui Judaeos accusarent epistola sua ad Artaxerxem, librum gestorum ejus. Ctesias se regios hos commentarios secutum aiebat. Ac Flavius quoque Josephus meminit commentariorum regum Persicorum, et bibliothecae Susianae. Apud Graecos non fuit hoc negotium certi ordinis: sed, ut Cicero ait, eloquentissimi homines, cum ad caeteras res illustres, tum scribendam historiam, maxime se applicaverunt. Apud Romanos autem primitus quidem pontificum maximorum cura fuit annales scribere, Tullio , et Macrobio testibus: postea vero alii quoque, cum annales, tum historias scribere sunt aggressi; sed si Sallustium, Livium, Curtium, et Tacitum exceperis, ex iis quidem, quos habemus, quem Graecis aequiparare possis, invenias neminem. Nam Velleii, elegantissimi scriptoris, pauca admodum supersunt: atque eorum honorem faedâ adulatione in sui aevi rebus non leviter offuscavit. Caesar vero commentarios; Nepos et Tranquillus, vitas; non legitimam historiam, scripsere. Quâ de re plenius agimus in eo, cujus et ante meminimus, opere, quod De historicis antiquis secimus. Rerum veterum Bataviae non alios habemus scriptores antiquos, quam Ecclesiae Ultraiectinae canonicos, et Egmondensis monasterii monachos. Apud Anglos, quis ante secula aliquot mos obtinuerit, ostendit his verbis auctor Scoti chronici lib. XVI. cap. XXXIX: Statutum convenienter in Anglia, quod unumquodque monasterium, a Regibus fundatum, haberet de ipso loco suum certum scribam, vel scriptorem, quo omnia notabilia tempore Regis, saltem in regno, vel evicinis contingentia, secundum quod veritas facti se haberet cum data, annotarentur: ad proximum generale Concilium, post obitum regis, omnes illi Chronographi convenirent, et sua vere dicta sive scripta, in medium producerent, et delectis a concilio sagacioribus, et in talibus peritis, et expertis, scripta examinarent, et diligenti habitâ collatione, de congestis summarium extraherent, et Chronicam compingerent, ac in Coenobicis archivis librariorum, pro authenticis chronicis, quibus fides daretur, scripta reponerent, ne temporum labilitate memoriae gestorum in regno deperirent. In Ecclesia etiam Romana obtinuit consuetudo, ut diaconi signarent res gestas, ac passiones martyrum. Unde de Clemente legimus in Pontificum vitis Damaso olim tributis: Hic fecit septem regiones dividi notariis fidelibus Ecclesiae, qui gesta martyrum sollicite et curiose, untisquisque per regionem suam perquirerent. Et de Fabiano: Hic regiones divisit diaconibus, et fecit septem subdiacones, qui septem not ariis imminerent, qui gesta martyrum in inregrum colligerent.

---

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml.
