Latin
1.4.1 to 1.4.2
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.4.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Historicen proprie artem, non scientiam esse. Officium hujus artis. Historiae definitio. Refellitur communis sententia, qua narrationem faciunt historiae genus. Gellii, Boethii, atque aliorum lapsus, credentium syllogismum recte perorationem definiri, …duplex. Historiam male a Sebastiano Maccio ad artem referri. Ejusdem …. Definitio historiae a Keckermanno allata expenditur. Objectum historiae. Quo sensu dicat Aristoteles, sensum singularium esse; rationem, universalium. Ex cujusmodi errore originem traxerit foeda Averrois opinio, tollentis providentiam divinam. …. An proba sit …vox apud Dionysium Halicarn. Castigatus eorum error, qui res privatas omnimodis ab historia arcent. Item error Patricii, segregantis ab historia, quaecunque non sunt actiones humanae. Veterum aliqui, qui scripsere de animarum apparitionibus, ac prodigiis. Historici, divinae providentiae ministri. Averroes adversus Zabarellam defensus. Refutantur, qui in histericis, aliisque, rem esse materiam, putant; formam vero, dictionem. Cur forma dicatur Graecis …. Cur iisdem mysteria …,Latinis contra initia dicantur. Quâ mente dictio sive stylus statui possit historiae forma. Maccius iterum refellitur. EX his liquet, historicen esse disciplinam, et quidem ab aliis distinctam. Nunc, quae ad naturam definitionemque tum historices, tum historiae pertinent, persequamur. Ac de historice quidem obscurum non est, eam esse artem, quae historiam scribere doceat. Nisi quis de genere ipso litem movete velit. Sed recte hoc genus adsignari, constare ex iis potest, quae de arte fuse prosecuti sumus, cum de Logicae natura tractaremus. Scientia vero non est, ut tum finis indicat, tum objectum. Nam historice discitur, ut historiam legitime contexamus; scientia vero est, non operationis, sed sciendi gratiâ; ut Aristoteles indicat lib. III. Metaph. Deinde Historice versatur circa res contingentes, cujusmodi sunt notiones omnes secundae, et actiones humanae, quas memoriae prodit historia; at scientia est rerum necessarium; unde eam Johannes Duns Scotus definit, cognitionem certam alicujus rei necessariae, productam a caussa evidenti, intellectui applicatam ad rem cognitam, vi et beneficio ratiocinationis.