Latin
1.4.18 to 1.4.20
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.4.18-20
Unproofread scanNot analysed yet
sed universe generi humano, tanquam publice consulit: quid cum singulis agitur, deus scit; atque ipsi, cum quibus agitur, sciunt. Quid autem agatur cum genere humano, per historiam commendari voluit, et per prophetiam. Eidemque Augustino libro de Genesi ad literam cap. 111. historia esse dicitur, cum sive divinitus, sive humanitus res gesta commemoratur. Atque ex his satis constare puto, cur assentire Patricio non possimus, cum historiae objectum esse dicit res ab hominibus gestas. Quamquam minus spissus est error iste, quam ille alterius cujusdam ,qui historiam, haut aliter ac Grammaticen, circa verba versari ait. Quo errore quid foedius? Nam historices quidem est non tantum agere de rebus, circa quas historia occupatur; sed etiam de elocutione ac stylo: verum historia non de verbis, sed tantum de rebus tractat: imo neque res omnes refert, sed, ut diximus, res singulares memoriâ dignas. Quare, quin res ejuscemodi materia atque objectum historiae sint, minime dubitandum. Quae vero historiae forma sit, frustra aliquis hoc loco requirat. Nam ea est genus ipsum, hoc est comprehensio sive notitia: de quo satis antea dictum. Scio aliter multis videri, quibus placet, id rei formam esse, quod in definitione locum differentiae implet. Sed hoc in substantiarum definitionibus verum est: ut cum in animalis definitione corpus animatum eo restringitur, quod sit sentiendi facultate praeditum: aut in hominis definitione, ubi animal restringitur per hoc, quod sit ratione praeditum. Nam et hoc hominis, et illud animalis est forma essentialis. Sed aliter se res habet in accidentibus: quorum definitio ex forma et materia constat; ac forma est genus, materia vero subjectum: ut disertim Averroes scribit. Neque ignoro, hoc nomine Averroem reprehendi ab egregio philosopho, Jacobo Zabarella :sed illud item scio, Zabarellam ipsum alibi idem scripsisse: neque omnino verum est, quod Zabarella ait, subjectum in accidentis definitione poni, non tanquam aliquid essentiale, sed tanquam conditionem necessariam. Nam accidentia per subjectum essentialiter definiri, clare liquet ex Aristotelis Posterioribus Analyticis ,et Metaphysicis . Ac ratio idem ostendit, cum, ut Zabarellae ipsius verbis utar, definitio accidentis ex materia et forma constans dicatur essentialis sive quidditativa, quia tota accidentis essentia per eam exprimitur: scilicet per genus restrictum a subjecto proprio fungente officio differentiae. Solum nôsse oportet, quod de subjecto hic dicitur, id objecto etiam aptari debere. Nam in accidentibus propriis quidem, qualia sunt tonitrus, eclipsis, similiaqueue, differentia a subjecto petitur: sed in habitibus ab objecto id fieri debet.