# Ars Historica 1.4.3-5

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica, 1.4.3 to 1.4.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.4.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.4.3

Est igitur historice ars, non scientia. Genus vero hoc restringi debet officio artis: quod est tradere praecepta historiae scribendae. Nempe ejus est agere de stylo historico, item docere, (ut Politiani hac de re verbis utar) quo utendum principio, qui tenor rebus, qui modus accommodandus, quae subticenda, quibus immorandum, quae carptim tantummodo perstringenda, quo pacto fieri sides, quoque modo vacari omni suspicione autor possit, quae sint omnino in temporum ordine, locorum descriptione, caussis, consiliis, eventibus, rebus ipsis gestis explicandis, observanda: quid spectare imprimis autorem, a quibus avocare animum, quantum utilitati servire, quantum indulgere voluptati oporteat. Ab historice transeamus ad historiam. Quae non incommode definiri nobi posse videtur, cognitio singularium, quorum memoriam conservari utile sit ad bene beateque vivendum. Eâ definitione tria sumus complexi, genus, objectum, finem. Dicemus de singulis accuratius. Genus fecimus notitiam, sive cognitionem: non, uti alii, explicationem, narrarionem, vel commemorationem. Nec enim de historiae … est, ut res gestae narrentur; sed tantum, ut sciantur. Iccirco Ciceroni quoque historia vocatur memoria rerum. Ut cum in Bruto ait: Nemo erat, qui memoriam rerum Romanarum teneret. Sane qui rei cuipiam gestae interfuerit, et sedulo cuncta observârit, is historiam rei gestae animo inscriptam habebit: eaque historia erit, ut vel nunquam narretur: quod si narretur, id accidere historiae putandum. Quare qui historiam per narrationem definiunt, vel expositionem, aut commemorationem, quos inter etiam Verrius estapud Gellium , item Quinctilianus , ac B. Augustinus , hi similem errorem errant, ac illi, qui syllogismum definiunt per orationem: ut idem Gellius facit, item Boethius , et ex veteribus Latini omnes. Nam syllogismus quoque est, licet animo solum concipiatur: sed accidit ei, ut proferatur: ut omnino philosophus , cum … vocat, non …, sive orationem intellexerit; sed …, sive rationem, hoc est, quem Graeci vocant …, sive mentis discursum. In quo Aristotelis sententiam satis perspexit Franciscus Burana, uti et Ioannes Baptista Monlorius, et Fortunatus Crellius. Quemadmodum et in altero illo, quod de historia dicebamus, assentientem habemus Sebastianum Maccium Durentinum. cujus haec verba in tertio de historia : Historia non est narratio rerum gestarum. fieret enim, ut historia non esset historia, nisi narraretur. Res namque gestae sive narrentur, sive non narrentur, semper sunt gestae, atque propterea historia. Narratio vero accidit historiae, et est attributum, et exirinsecum quoddam, et penitus extraneum in historiae.

---

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml.
