Latin
1.4.6 to 1.4.7
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.4.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
At eidem Maccio assentire non possumus, cum historiam putat ad artem posse referri. Nec enim historia universalium est, nec proprie dici potest …. Quare haec sententia homine Peripatetico, qualem se Maccius profitetur, plane est indigna: ut satis constat ex ea artis definitione, quam philosophus in Nicomachiis tradidit. Sed videamus, quomodo Maccius opinionem hanc suam conetur stabilire. Ortum, inquit ars habet ex iis, quae cadunt sub sensum: ex eo enim fit memoria: et pluribus memoriis comparatur experientia. Ex hac vero percipitur universale: quod artis et scientiae principium est. Propterea quemadmodum experientia est singularium, ita ars est universalium cognitio. Atque haec est ratio, quâ historia redigitur ad artem. Licet enim rerum singularium narratio sit, tamen ex his orta experientia parit historiam. Verum enimvero, quid ineptius, quam sic colligere velle, historiam esse artem, quia ex singularibus, quae historia narrat, artes, et scientiae promanant? Non jam illud dicam, non posle inde probari, potius artem, quam scientiam esse, cum utraque ex singularibus resultet: illud solum dicam, non omnia caussae convenire, quae effectui competant: coque nec continuo artem esse, quod caussa est artis. Illud quoque in eodem Maccio miramur, quod cum de historiae …esse negâsset, ut narretur: tamen eam definiturus, disertim dicat, esse memoriam rerum gestatum monumentis literarum commendatam. Ac ne excidisse hoc ei putes, caussam ipse verborum eorum addit. Commendatio, inquit ,ejusmodi nihil extraneum designat, sed proprium vigorem ejusdem rei gestae, ac veri, quod exprimitur. Sunt enim quaedam attributa ita connexa cum suo primario, ut non solum conferant ad illud cognoscendum, sed etiam videantur ejus quodammodo naturam constituere. Hoc modo se habet ejusmodi commendatio: attributa enim separabilia sunt, quae improbantur, non naturalia: quae enim naturalia sunt, non accidentia sunt, sed interioris naturae ejus, de quo agitur, necessaria positio, et praecipua pars. Quis vero non videt, quod hîc negat, accidere historiae, ut literis mandetur, id manifeste pugnare cum eo, quod ante dixerat, plane extraneum esse historiae, ut narretur?