# Ars Historica 1.4.8-10

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica, 1.4.8 to 1.4.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.4.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.4.8

Illud interim non inviti fatemur, historiam vulgo accipi solere pro historici alicujus monumento: similiterque historicos dici, qui historias scripsere. Sed ex iis, quae superius diximus, liquet, historiam primo proprieque dici de notitia rei gestae; … vero de monumentis, quibus historia continetur: quomodo et artes omnes, ac scientiae, primo proprieque de animi habitu dicuntur; secundario vero de scriptis eorum, qui disciplinas istas tractarunt. At philosophi est ejus praecipue significationis habere rationem, quae princeps, maximeque propria est. Quamquam nec illud dissimulandum, si ullum disciplinae genus requirit, ut literarum monumentis consignetur, id historiam esse: cujus rei caussam capite proximo adferemus. Quare neque est, quod prohibeat, quo minus historiam consideremus, non solum quatenus animo conclusa latet, sed etiam qua, ad commune hominum bonum, scriptis traditur. Atque huc respexisse videntur, qui historiam definiunt, notitiam et explicationem rerum singularium. Uti fecit Bartholomaeus Keckermannus. Sed tamen in eo minime mihi satisfacit, quod putârit, cognitionem non explere per se generis naturam; sed adjungi ei debere, quod historiae accidit. Rectius omnino illud, quod inter accidentia principem facile locum obtinet, differentiae partem fecisset, quo per eam historia, quae caeteroquin solum respicit animum humanum, ad historicorum monumenta restringatur. Ut si historiam dixisset esse notitiam rerum singularium literis consignatam ad vitae humanae bonum. Atque hoc etiam voluisse Maccius videtur: etsi in eo, ut diximus, peccârit, quod unum idemqueue, nunc accidens separabile, nunc naturalem et inseparabilem rei proprietatem appellet: quam viri ejus inconstantiam jure optimo improbamus. Sic igitur statuimus, historiam proprie accipi, quando consideratur, ut inest animo humano: atque ita per notitiam optime definiri: notitiam vero istam (quae rerum est singularium, ut mox ostendemus) ejus esse naturae, ut possit voce, aut scriptis explicari: ut autem reapse explicetur, non esse de historiae natura; nisi eo nomine utamur pro operibus, quae quia, quod de rebus singularibus scitur, exponunt, eo historiae nomine … appellantur.

---

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml.
