# Ars Historica 1.5.5.2-5

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica, 1.5.5.2 to 1.5.5.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.5.5.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.5.5.2

Alterum ex secundae notae effectis est, quod hominem ornet. Siquidem historiarum gnari, et aestimantur ob multijugam lectionem atque observationem: et amantur ob fructum ac voluptatem, quam ex eorum praesentia ac sermone cuivis percipere licet. Sed duo postremi historiae fructus longe dignitate iis cedunt, quos antea commemoravimus: eoque ridiculi plane sunt, qui non alio fine historias legunt, quam ut animum oblectent, et habeant, quod in conviviis ac circulis narrent. Quanto profecto excellentiorem ob finem Homericorum heroum gesta lectitabat Alexander Magnus? ac Xenophonteâ Cyri institutione ita capiebatur Scipio Africanus, ut eam de manibus nunquam deponeret. Quod si etiam fabulas, vel mythistorias legebant tanti viri, ut exemplis fictis vel meliores, vel prudentiores redderentur: quis dubitabit, quin eopse potissimum fine veras legerint historias, quae ad movendos animos majorem longe vim habent? Nec enim facile quisquam desperabit, ea se consequi posse, quae alios novit praestitisse. At in fictis exemplis ea perfectio non raro ad imitandum proponitur, ad quam mortalium conditio neutiquam pertingit. Satis multa videor dixisse de historiae utilitate. Plura qui volet, adeat, quae de Historiae laudibus singulari libro ad Stephanum, Poloniae regem, scripsit Joannes Michael Brutus. Item quae hac de re prodidere Politianus praefatione in expositionem Suetonii, et Casaubonus eruditâ illâ praefatione, quam Polybio praefixit. Nec adspernanda sunt, quae congessit Andreas Frankebergerus in institutione antiquitatis. Idemque argumentum tractant, Philippus Beroaldus, oratione, quam habuit Livium et Sillium Italicum explicaturus; Ludovicus Vives, initio libri v De tradendis disciplinis; Antonius Muretus, oratione eâ, quam habuit Tacitum enarraturus; Franciscus Patricius, dialogo x de historia; Bodinus, praefatione in methodum historiae: et quis omnes enumeret? Quae vero hactenus de utilitate historiae diximus, ea occasionem injiciunt nobis alterius quaestionis. Nam hoc quorundam, et eos inter docti viri, Barth. Keckermanni , judicium est, quia historia philosophiam civilem illustret exemplis, eo historicos non antea legi debere, quam philosophiâ civili fuerimus instructi. Secus si fiat, tantumdem fore putant, ac si legamus Grammatices, aut Rhetorices exempla, priusquam vel hujus, vel illius artis praecepta hauserimus. Istud vero mire iis ridiculum videtur: atque hoc in caussa est, cur impense adeo isthoc iis placeat argumentum. Meo autem judicio admodum est infirmum. Non jam illud dicam, nihil absurdi esse, si exempla ante praecepta addiscamus: imo posse linguas optime absque praeceptis ullis addisci. Illud dixisse contentus ero, non parvum eos errorem committere, cum non satis distinguunt inter lectionem historiae alicujus, ac historiam scribendi munus, ad quod nemo philosophiae civilis ignarus applicare animum debet.

---

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml.
