Latin
GERARDI IOANNIS VOSSII ARS HISTORICA, sive LIBER DE Historices et Historiae, CAP. V.
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.5.5.9
Unproofread scanNot analysed yet
Interea vero, dum animus majora non capit, jucundâ scriptorum illorum lectione multum auxerit divitias utriusque sermonis; et eâ historiae notitiâ, quae in polyhistore sufficere possit, feliciter sibi ad civilem prudentiam, et reginam illam eloquentiam, munierit viam. Sed de fine, atque utilitate historiae, et quando hoc studium auspicari oporteat, satis, ut arbitror, diximus.