# Ars Historica 1.5.5.9

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica, GERARDI IOANNIS VOSSII ARS HISTORICA, sive LIBER DE Historices et Historiae, CAP. V.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.5.5.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.5.5.9

Interea vero, dum animus majora non capit, jucundâ scriptorum illorum lectione multum auxerit divitias utriusque sermonis; et eâ historiae notitiâ, quae in polyhistore sufficere possit, feliciter sibi ad civilem prudentiam, et reginam illam eloquentiam, munierit viam. Sed de fine, atque utilitate historiae, et quando hoc studium auspicari oporteat, satis, ut arbitror, diximus.

---

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml.
