# Ars Historica 1.7.15

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica, GERARDI IOANNIS VOSSII ARS HISTORICA, sive LIBER DE Historices et Historiae, CAP. VII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.7.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.7.15

Singularis vero historia est, quae vitas hominum singulatim describit. Quomodo, Athenaeo teste, Amphicrates egit … , Adaeus Mitylenaeus … , Ammonius, et Apollodorus Atheniensis, et Gorgias Atheniensis, … . Philostratus quoque in praefatione librorum, quos de sophistarum vitis scripsit, auctor est, Porphyrium vitas Philosophorum pertexuisse usque ad Platona; Sotionem vero, qui Porphyrio vetustior fuit, ulterius etiam progressum. Sed Sotionis omnia perierunt. Porphyrii quoque nihil in hoc genere superest, praeter vitam Pythagorae a Rittershusio primum editam. Similiter periit quoque Eudemi historia Mathesios, quâ videtur Mathematicorum tempora complexus, et vitas, et imprimis quae ad hoc studium quisque contulisset. Nec magis exstant, quas vitas scripsere, Hermippus Peripateticus, Antigonus Carystius, Satyrus vir doctus, et longe omnium doctissmus Aristoxenus Musicus: quorum exemplo se de scriptotoribus Ecclesiasticis scribere, ait B. Hieronymus praefat. ejus operis. Hujus Aristoxeni librum de Pythagora citat Gellius. Varia autem ex opereisto de vitis fragmenta collegit Clarissimus et amicissimus Joa. Meursius in Notis ad eum scriptorem. Aliquot etiam alios e Graecis, qui vitas ediderint, suggeret Jo. Wouwerius tractationis de Polymathia cap. XII . Ac ut Latinos etiam nominemus, citat Gellius Julii Hygini librum de vita rebusque illustrium virorum. Idemque seorsim laudat librum de vita, et rebus Africani. De quo argumento et Caium Oppium scripsisse, idem testatur. Etiam Caius Plinius scripsit vitam Neronis: item vitam Pomponii Secundi: quod ex naturali ejus historia liquet. Vopiscus in Probo inter vitarum scriptores, quos imitari velit, refert Marium Maximum, Fabium Marcellinum, et Gargilium Martialem. Idem in Bonoso dicit, ab Onesimo editam fuisse vitam Probi. Inque Taciti vita scribit, ejusce Augusti vitam fuisse concinnatam a Suetonio Optatiano: pluresqueue, qui Augustorum vitas scripsere, si voles, vide apud Politianum praefat. in Tranquillum. Alios etiam cum Latinos, tum Graecos vitarum scriptores, sed quorum libri hodieque exstent, inferius commemorabimus.

---

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml.
