Latin
1.7.16 to 1.7.18
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.7.16-18
Unproofread scanNot analysed yet
Vidimus de historia perpetua. Sequitur sejuncta, quae ex perpetuâ narratione rerum gestarum excerpit facta vel dicta memorabilia: ac, quae hujusmodi sunt, vel prout se quodque offert, vel secundum virtutum vitiorumque seriem, vel secundum gentem, sexum, aliove non absimili ordine, disponit. Hujus generis fuisse videntur …,et aliorum: item Pescennii Festi historiae per saturam, quarum meminit Lactantius. Saltem huc pertinuere Julii Hygini exempla, quae Gellius citat. Item Callisthenis apophthegmata, quorum meminit Pollux. Ac ne solum nominemus, qui perierunt, hujus loci sunt memorabilia Valerii Maximi, apophthegmata Plutarchi, Poliaeni et Frontini strategemata, et similia istis. Quae cunque vero diximus, ea pertinent ad historiam magis simplicem. At est etiam cum una historiae forma alteri permiscetur: ut verae fabularis, humanae naturalis, et ita in aliis. Talem exhibet nobis Solini Polyhistor, et similes. Eam mixtam, vel miscellam, vel confusaneam dicere possumus: vel, cum Graecis, …,aut …,vel …:uti et, si ordinis nulla habeatur ratio, …:quomodo Aristotelem opus suum inscripsisse, testis est Laertius; Philetam, Athenaeus. Haec sufficiant de variis historiae formis, ex quibus solum a nobis consideratur historia humana, eaque vera, ac quidem sola, quae circa personas et actiones versatur. imo nec illa omnis, sed quam simplicem ac perpetuam vocabamus, ac imprimis justa perfectaqueue, quae non est contenta nudâ expositione eventus, sed etiam in caussas, ac modum, diligenter inquirit. Haec enim illa est, quae parit atque alit prudentiam civilem: atque ab antiquis nihil aliud esse dicitur, quam philosophia exemplis constans. Ut omnino magnum sibi invideant bonum, qui semper haerent in libellis, quibus summa rerum traditur; nec unquam ad germanam ac justam historiam adsurgunt.