# Ars Historica 1.8

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica, GERARDI IOANNIS VOSSII ARS HISTORICA, sive LIBER DE Historices et Historiae, CAP. VIII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.8

De divisione artis historicae. Luciani partitio adducitur, ac refellitur. Altera tertiaque adfertur, et approbatur. NUnc ad divisionem historicae artis accedamus. Ac Lucianum quidem si audimus, ea dispescenda est in partem unam de vitiis historiae, et alteram de virtutibus ejusdem. Verba ejus sunt: …. Cum autem duplex sit consilii opus, et alia eligere, alia vitare doceat: age primum dicamus, quaenam fugienda sint ei, qui historiam scribit, et a quibus maxime purum se tueri debeat. Deinde quibus rebus utendo non aberraverit a recta via, et eo, quo tendit, ducente: nempe quo exordio incipiendum, quo ordine res inter se sint componendae, quis modus singulis adhibendus, quae silentio praetereunda, quibus immorandum, et quomodo exponenda et coaptanda, quae percurrere est satius. Sed haec distributio non magis placer, quam siquis artem Grammaticen dividat in partem de vitiis sermonis, ut sunt …, sive rusticum, et … sive stribligo: partemque alteram de recto sermone, quae … comprehendat. Imo sententiam hanc refellere est ex ipso Luciano: modo quis pro vero agnoscat hunc dialecticorum canona, quem eopse libello commemorat …. Ac eâdem mente dici vulgo solet, rectum esse indicem sui et obliqui. Quae si ita sunt, profecto doctrina de vitiis historiae neutiquam constituere potest justam ac segregam partem a doctrina de ejus virtutibus. Vera autem historicae artis divisio dependet ex historiae natura. At vero, ut in quolibet sermone, ita et in historiâ duo sunt consideranda, verba et res. Indicat id Cicero quoque cum scribit ; Thucydides omnes dicendi artificio, meâ sententiâ, facile vincit: qui ita creber est rerum frequentiâ, ut verborum prope numerum, sententiarum numero consequatur; ita porro verbis aptus et pressus, ut nescias, utrum res oratione, an verba sententiis illustrentur. Quare cum disciplina ex objecto, et fine debeant dividi: commode mihi duas statuere videor partes historices: quarum una sit de rebus, cujusmodi est civilis prudentia: altera de verbis. Quid quod Lucianus ipse hac etiam parte pro nobis pugnat? Duo enim disertim requirit in eo, qui historiam scribit, …. Est vero et altera partiendi ratio, eaque si non plenior, at certe planior: puta ut pars historices prior tractet de fundamento, quod est veritas: altera vero agat de exaedificatione. Hâc in distributione casabundis itidem facem praelucet Cicero; cujus verba capite proximo adferemus. Exaedificatio vero sive structura tria comprehendit. Nam videndum, et quid scribamus, et quo ordine, et quibus verbis ac sententiis. Quare pars ea dividetur in tres istas, rerum comprehensionem, earundem dispositionem, et elocutionem sive exornationem. Hactenus de natura historiae, ac constitutione historicae facultatis.

---

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml.
