# Ars Historica 1.9.1.6-7

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica, 1.9.1.6 to 1.9.1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.9.1.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.9.1.6

Par quoque, vel major etiam Polybii industria fuit: qui, nequid falsi scriberet imprudens, iter instituit in oras longinquas, suisque eas oculis coram lustravit. Galliam enim, atque Alpes adiit, ac Hispaniae pleraque vidit, ne de rebus a Scipione in Hispania gestis minus scriberet explorata: imo Atlanticum navigavit Oceanum, ne de Annibalis profectione referret alia, quam quae certissima essent. Romanam etiam linguam didicit, operamque dedit, ut monumenta eorum antiqua intelligeret, quae multi etiam indigenae, atque hi praestantissimi viri, ignorabant. Quanto profecto laudabiliora sunt ista, quam multorum iners vanitas: qui, quaecunque ab aliis accipiunt, chartis illinunt, atque etiam ubi nihil habent magnopere mirandum quod dicant, ad prodigia atque ostenta recurrunt, vel res in immensum extollunt, nihil pensi habentes, dummodo attonitum teneant lectorem suum. Ad hoc audendum fiduciam sumunt ab vanissimâ hominum curiositate: quemadmodum non vane queritur Lucretius lib. IV: Caetera de genere hoc monstra, ac portenta loquuntur, Ne loca deserta ab divis quoque forte putentur Sola tenere; ideo jactant miracula dictis; Aut aliquâ ratione aliâ ducuntur: ut omne Humanum genus est avidum nimis auricularum.

---

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml.
