Latin
GERARDI IOANNIS VOSSII ARS HISTORICA, sive LIBER DE Historices et Historiae, CAPUT IX.
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.9.2
Unproofread scanNot analysed yet
Illustris est hac de re locus Senecae lib. VII. natur. quaest. cap. XV. ubi meminit duorum cometarum, quorum unus diceretur fuisse non minor sole, alter aequâsse viam lacteam. Quae cum commemorasset, subjungit, Quidam incredibilium relatu commendationem parant, et lectorem, aliud acturum si per quotidiana duceretur, miraculo excitant. Quidam creduli, quidam negligentes sunt: quibusdam mendacium obrepit, quibusdam placet. Illi non evitant, hi appetunt: et hoc in commune de tota natione, quae approbare opus suum, et fieri populare non putat posse, nisi illud mendacio adsperserit. Atque ita cum animati sint, ubi metuunt ne manifeste teneantur, satis fore putant, si addant sollemne illud suum, …,vel quid simile. Quales merito perstringit idem Seneca lib. IV. Nat. Quaest. ubi ait: Quod historici faciunt, et ipse faciam. Illi, cum multa mentiti sunt ad arbitrium suum, unam aliquam rem nolunt spondere; sed adjiciunt, Penes auctores sides erit. Vanitatis istius imprimis reos agere licet Graecos. Nam uti fabulae poetarum sunt …,prout eam Nonnus appellat: itidem fabulosa multa se offerunr in historicis, quos nobis dedit: quippe quorum longe plurimi minime narrent …,ut Sextus Empiricus loquitur, verbaque sua, ut cum Nasone dicam, haut historicâ fide obligent. Vide e Christianis doctoribus Origenem lib. IV adversus Celsum; e gentilibus Livium lib. XVIII, Plutarchum in Solone, et Pausaniam in Corinthiacis. Quinctilianus etiam lib. II Orat. Inst. cap. II. scribit, Graecis historiis plerumque poeticae similem esse licentiam. Et Tullius pro Flacco, et ad Q. fratrem, Graecos negat coluisse testimoniorum veritatem. Idem ptimo de Legibus, Apud Herodotum, inquit, historiae patrem, et apud Theopompum, sunt innumerabiles fabulae. De eodem Herodoto sic judicat Marcellinus in vita Thucydidae, eo quod a Corinthiis spretus fuisset, ita succensuisse, ut scriberet, subterfugisse illos navalem pugnam ad Salamina pugnatam. Addit quoque, a Timaeo Tauromenita Timoleontem efferri supra modum, quod non fuisset ab eo pater ipsius Andromachus regiâ potestate spoliatus. Ait quoque, Memnonem eo a Xenophonte convitiis incessi, quod ipse Platonis aemulus, Memnon autem Platonis amicus esset. Quodsi quis haec in dubium vocare volet, at illud sane non potest, Diodorum Siculum fabulas plurimas historiae miscere in quinque primoribus libris, quibus ea exponit, quae ante bellum Troianum contigerant. Dionem quoque Cassium a veritatis orbita saepe deflectere, haut eum fugit, qui Vel illa legit, quae memoriae tradidit de Cicerone, Cassio, Seneca. Zosimo vero, acri Christiani nominis hosti, quis fidem semper habeat in iis, quae maligne adeo scripsit de principibus Christianis? Neque aliorum Graeculorum minor vanitas: ut nemo indignari debeat, cum illud legit Juvenalis ,---Et quicquid Graecia mendax Audet in historiâ.