# Ars Historica 1.9.5.1-2

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica, 1.9.5.1 to 1.9.5.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.9.5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.9.5.1

Strabo, libr. 111 , in bellorum ducibus hanc, et scriptoribus rerum gestarum, proclivitatem observat. …. Bellorum duces, et rerum scriptores gestarum, ad hoc mendadii proclives sunt, ut actiones exornent. Iccirco non facile nos famam sequi oportet: sed potius audiemus Magnum illum Alexandrum, cujus haec ad milites verba : Non est improvisa vobis mentientium vanitas. Nunquam ad liquidum fama perducitur. omnia, illâ tradente, maiora, sunt vero. Nostra quoque gloria, cum sit ex solido, plus tamen habet nominis, quam operis. Nempe historia nec plus, nec minus dicere debet, quam in re est. In quo ab oratore distingui solet. Nam amplificatio inter praecipua oratoris instrumenta numeratur: cujus beneficio pto re nata unum idemque vel auget, vel minuit: ut oratio ejus sit similis umbrarum, quae mane ac vesperi cadunt majores; circa meridiem minores, ac prope nullae. Longe aliter cum historia comparatum est, quae imago est veritatis, eoque rem non amplificat, sed aequat. Ut merito culpatus sit Valerius Antias, quod prope omnia in immensum soleat augere, praesertim in iis quae ad praelia et victorias pertinent Romanas. Unde de eo sic Livius lib. XXXVI, cum retulisset magnitudinem victoriae quam Q. Minucius proconsul reportarat de Liguribus: In numero scriptori parum fidei sit, quia, in augendo, eo non alius intemperantior sit. Quaecunque autem de historicis diximus, ita accipi debent, ut eos etiam homines esse cogitemus; nec statim respuamus, si uspiam aliquid se immisceat falsi. Nam ut pauxillum aquae marinae, non dico Eridanum, aut Rhenum, sed ne fluentem quidem, salsum efficere potest: ita nec historia mendax dici debet, cui fabulosi aliquid irrepserit. Imo nec fieri potest, ut non interdum fallamur in iis, quae longissime a memoria nostra sunt remota, praesertim in exterarum gentium rebus. Ubique enim de patria quaedam per manus incolae a majoribus acceperunt, quae et posteris suis ipsi tradunt: horum qui antiquitates scribere velit, haut aliter ea referre possit, quam ab incolis ipsis acceperit. Ac eam quidem caussam adfert Dionysius Halicarnass. cur historici veteres fabulosa quaedam scriptis suis inserere haut dubitarint. Imprimis vero locum id habet in urbium primordiis. Quo Livii illud pertinet: Datur haec venia antiquitati, ut, miscendo humana divinis, primordia urbium augustiora faciat. Addit deinde: Et, sicui populo licere oportet consecrare origines suas, et ad deosreferre autores: ea belli gloria est populo Romano, ut quum suum, conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humanae patiantur aequo animo, quam imperium patiuntur.

---

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml.
