# Ars Historica 1.9.5.6-7

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica, 1.9.5.6 to 1.9.5.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.9.5.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.9.5.6

Praesertim autem ignoscere convenit, siquando communis imponit opinio. Quare etsi nihil certius est, quam Pythagoram centum amplius annis post Numam floruisse: tamen venia dari debet Valetio Antiati, cum libros septem in agro L. Petilii scribae sub Janiculo inventos, qui de Philosophia Graece scripti erant, Pythagoricos fuisse prodidit. Nam, ut Livius lib. XL scribit, vulgatae opinioni, quia creditur, Pythagorae auditorem fuisse Numam, mendacio probabili accommodat fidem. Eoque in errore etiam haesere Cassius Hemina, et Caius Piso: ut cognoscimus ex Plinii hist. natur. lib. XIII. Vide si voles, quae ex antiquis hac de re collegit Floridus Sabinus Subsecivarum lectionum cap. XIII. Est et hujusmodi … excusatio apud Ciceronem epist. 1. lib. VI. ad Att. Verba Tullii haec sunt: Nam illud de Flavio et fastis, si secus est, commune erratum est: et tu belle … , et nos publicam prope opinionem secuti sumus, ut multa apud Graecos. Quis enim non dixit, … ab Alcibiade, navigante in Siciliam, dejectum esse in mare? redarguit Eratosthenes. adfert enim, quas ille post id tempus fabulas docuerit. Num iccirco Duris Samius, homo in historiâ diligens, quod cum multis erravit, irridetur? Quis Zaleucum leges Locris scripsisse non dixit? num igitur jacet Theophrastus, si id a Timaeo, tuo familiari, reprehensum est? Ubi duo illustria … exempla a Tullio adferri videmus. Unum est de Eupolide, quem in mari fuisse submersum, etiam a Platonio scriptum est in fragmento de differentiis comoediarum apud Graecos. En verba: …. Ac putabat Turnebus , Eupolidem quoque signari istoc Ovidii versu in Ibide: Comicus ut liquidis periit dum nabat in undis.

---

Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml.
