Latin
GERARDI IOANNIS VOSSII ARS HISTORICA, sive LIBER DE Historices et Historiae, CAPUT IX.
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.9.6
Unproofread scanNot analysed yet
Sed aliter vetus interpres, qui (ut e Lilio Gyraldo didici: nam mihi videre eum nondum contigit) ad hunc versum ista annotavit: Menander, Comicus Atheniensis, dum in Piraeeoportu nataret, submersus est. Menandri quidem sepulchrum in Attica ostendi venientibus ex Piraeeo, etiam Pausanias auctor est. De morte vero Eupolidis longe aliter scripsit AElianus lib. X de animalibus cap. XLI. ubi in AEgina mortuum ac sepultum refert: et locum vocari …,eo quod canis dominum suum Eupolin lugens ibidem sit exstinctus. Quae Eratosthenis de Eupolide sententiam confirmant. Alterum …exemplum est de Zaleuco, quem Locris Epizephyriis leges dedisse scripserat Theophrastus, idque praeeunte Aristotele lib. II. Politic. cap. ult. Idemque traditum a Diodoro Siculo lib. XII, Valerio Max. lib. I. cap. XIII, Plutarcho, libello Quomodo quis se citra invidiam possit laudare, AEliano lib. XIII, Variae historiae cap. XXIV, et Suida. Eaque satis ostendunt, communem hanc ac receptam fuisse sententiam: ut omnino, si falsa sit, quod Timaeus putabat, tamen proclivis in eo error sit, quod cum ante Timaeum, tum etiam postquam id reprehenderat Timaeus, tot ac tantos auctores habet. Quare etsi imprimis, qui historiam scribere cogitat, Epicharmi illud de non temere credendo insculptum in pectore habere debet: tamen quia humanae imbecillitati exemtus non est, cum alias veniam meretur, quando errore peccat; tum imprimis, cum id facit communi opinione adductus et inductus. Quod si ipsi etiam de veritate rei uspiam ambigamus, caute illud proferendum: et hoc, vel simili modo, ac Curtius Indica describens facit lib. IX. Equidem plura transscribo, quam credo. Nam nec adfirmare sustineo, de quibus dubito: nec subducere, quae accepi. Nempe incerta, ut incerta; obscura, ut obscura, scribemus. Nec displicet, si interdum exponamus, utrum verum esse malimus. Ut Livius facit lib. XXI, ubi cum retulisset, de Scipione consule in pugna adversum Annibalem servato a filio tum primum pubescente, cui postea cognomen Africano fuit, ista continuo subjungit: Servati consulis decus Caelius ad servumnatione Ligurem delegat. Malim equidem de filio verum esse: quod et plures tradidere autores. Servum fama obtinuit. Atque haec de prima historiae conditione, Nequid falsi dicamus.