Latin
3
Germanicus, Arateorum fragmenta 3
Not analysed yet
Grandine permixtas aries niuibusque caducis
Spargit uicinas supra iuga tristia nubis.
Taurus portat aquas et uentos excitat acres.
Fulmina tum crebro iaculatur Iuppiter et tunc
Intonat emissis uiolentior ignibus aether.
At geminis leuiter perstridunt caerula uenti,
Rarus et in terras caelo dimittitur umor.
Omnia mitescunt tranquillo sidere cancri.
Siccus erit leo, praecipue cum pectora feruent.
Virgo refert pluuias et permouet aera uentis.
Lenius est librae signum; uix rorat in illo.
Scorpios assidue caelo minitabitur ignis:
Lentior in pluuias magis inuenit arua quieta
Atque trucis uenti densa niue saepe rigebunt.
Rara sagittifero descendunt flumina terris;
Aegoceros aliis parcit, sed frigora durat
Instabilique gelu fallit uestigia passus.
Qui fundit latices caelo quoque permouet imbris.
Omnia miscentur cum piscibus; aspera uentis
Aequora turbatos uoluunt ad sidera fluctus;
Imbribus incumbit caelum solemque recondit;
Grandine pulsatur tellus, niue moenia durant.
Haec ut quisque deus possedit numine signa,
Adiungunt proprias uires. torpere uidentur
Omnia Saturno; raros ille exprimit ignis
Et siccas hiemes astrictis perficit undis.
Grandine durantur pluuiae, niue grando putrescit
Et rigor accedit uentis. mitissimus ille