# Claudius Caesar Germanicus: Aratea 1.405-447

Germanicus, Claudius Caesar Germanicus: Aratea, Lines 1.405-1.447. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/germanicus/claudius-caesar-germanicus-aratea/1.405

tunc mihi *siccentur substricto cornua velo
et rigidi emittant flatus per inane rudentes.
quod si deprensae turbavit lintea puppis
incubuitque sinu laxo, vel mergitur undis
prona ratis sorbetque inimicum Nerea prora,
vel si respexit servator Iuppiter, aegre
ultima persolvunt iactati vota salutis;
nec metus ante fugit, quam pars effulserit orbis,
quae boream caelum spectantibus indicet ortum.
Sunt etiam flammis conmissa immania membra
Centauri, capite atque hirsuto pectore et alvo
subter candentis hominem reddentia chelas,
inde per ingentis costas, per crura, per armos,
nascitur intacta sonipes sub virgine. dextra
seu praedam e silvis portat seu dona propinquae
placatura deos, cultor Iovis, admovet arae,
hic erit ille pius Chiron, iustissimus omnis
inter nubigenas et magni doctor Achillis.
hic umero medium scindens iter aetheris alti,
si tenuem traxit nubem stellasque recondit,
toto clarus equo venientis nuntiat euros.
Nec procul hinc hydros trahitur, cui cauda superne
Centaurum lucet, tractu subit ille leonem,
pervenit ad cancrum capite et tria sidera tangit.
huic primos tortus crater premit, ulterioris
vocali rostro corvus forat. omnia lucent,
et corvus pennis et parvo pondere crater
et spatio triplicis formatus sideris hydros.
Sub geminis procyon fulgenti lumine surgit.
Hic caelo ornatus trahitur noctemque diemque;
sors sua cuique data est; semel adsignata tuentur
immoti loca nec longo mutantur in aevo.
quinque aliae stellae diversa lege feruntur
et proprio motu mundo contraria volvunt
curricula exceduntque loco et vestigia mutant.
haud equidem possis alio contingere signo,
quae divis sedes. hinc atque hinc saepe videntur
occasus ortusque. neque anfractus brevis illis,
annosasque vias tardus vix perficit orbis.
hoc opus arcanis si credam postmodo Musis,
tempus et ipse labor, patiantur fata, docebit.
Signorum partis, quorum est praedicta figura,
annum expleturi praecidunt quattuor orbis.

---

Germanicus, CLAUDIUS CAESAR GERMANICUS: ARATEA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/germanicus.html.
