Latin
In quo variantes scripturae sacræ lectiones præcipuæ ex Lectionario Gallicano e…
Germanus Parisiensis, Sacrae Scripturae Lectiones 2
Unproofread scanNot analysed yet
Et primo quidem generatim oDservanaum antiquam illam versionem Vulgatae nostrae passim Inhaerere, et plerasque lectiones variantes potius ex Iibrariorum genio vel errore, quam ex versionis ipsius discrepantia repetendas. Deinde ubi versio antiqua differt a nostra Vulgata, eam sæpius, non tamen perpetuo, cum versione Græca convenire. Tertio Scripturæ libros, es quibus lectiones in Lectionanum nostrum acceptae sunt, hos omnino esse, nempe Genesim, Exodum, Josue, Tobiam, Judith, Esther, omnes prophetas, majores ac minores, ex Veteri Testamento; ex Novo autem, quatuor Evangelia, Actus apostolorum, omnes Pauli Epistolas, praeter unam ad Philippenses, omnes Catholicas, et Apocalypsin. Singulos ex ordine percurramus.