# Sacrae Scripturae Lectiones 2

Germanus Parisiensis, Sacrae Scripturae Lectiones, In quo variantes scripturae sacræ lectiones præcipuæ ex Lectionario Gallicano e…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/germanus-parisiensis/sacrae-scripturae-lectiones/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/germanus-parisiensis/sacrae-scripturae-lectiones/2

Et primo quidem generatim oDservanaum antiquam illam versionem Vulgatae nostrae passim Inhaerere, et plerasque lectiones variantes potius ex Iibrariorum genio vel errore, quam ex versionis ipsius discrepantia repetendas. Deinde ubi versio antiqua differt a nostra Vulgata, eam sæpius, non tamen perpetuo, cum versione Græca convenire. Tertio Scripturæ libros, es quibus lectiones in Lectionanum nostrum acceptae sunt, hos omnino esse, nempe Genesim, Exodum, Josue, Tobiam, Judith, Esther, omnes prophetas, majores ac minores, ex Veteri Testamento; ex Novo autem, quatuor Evangelia, Actus apostolorum, omnes Pauli Epistolas, praeter unam ad Philippenses, omnes Catholicas, et Apocalypsin. Singulos ex ordine percurramus.

---

Germanus Parisiensis, Sacrae Scripturae Lectiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1227/tmp1227/tmp1227.tmp1227.opp-lat1.xml.
