# Vita 1

Germanus Parisiensis, Vita, 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/germanus-parisiensis/vita/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/germanus-parisiensis/vita/1

I. Beatus igitur Germanus Parisiorum pontifex, territorii Augustodunensis indigena, patre Eleutherio, matre quoque Eusebia, nonestis honorotisque parentibus procreatus est. Cujus genitrix, pro eo quod hunc post alterum intra breve spatium concepisset in utero, pndore mota muliebri cupiebat aute partum infantem exstinguere: et accepta potione ut abortivum projiceret, dum noccre non posset, incu babat in venire, ut pondere præfocaret quem veuena fædere non valerent. Certabat mater cum parvulo, renitebatur infans ab utero: erat ergo pagna inter mulierem et viscera. 'Laedebatur matrona, nec nocebatur infantia: obluctabatur sarcina, ne genitrix fieret parricida. Id actum est, ut servatus incolumis, ipse illaesus procederet, et matrem redderet innocentem. Erat hinc futura prænoscere, ante fecisse [ Al., factam pro eo] virtutem, quam nasci contigerit.

---

Germanus Parisiensis, Vita, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1220/tmp1220/tmp1220.tmp1220.opp-lat1.xml.
