Latin
10
Germanus Parisiensis, Vita 10
Unproofread scanNot analysed yet
X. Accidit ut Sabarici famulus Æsarius nomine ad virum de quo loquimur injuriam passus confugeret, supplicans ut quolibet prelio cum de insolentis domini servitio liberaret. Quod indignatus Sabaricus pro Æsario et conjuge vel unico ejus filio, octoginta solidos pretii nomen petiit, quominus famulos servili ditione laxaret. tamen hoc non dubi- 1avit misericordia Justi vel perquirere vel donare. Quo prelio persoluto, contigit ut ante basilicam saepe dictus Sabaricus præteriret, nec tamen orationi quoque occurreret. Qui domum suam ingrediens, statim affligitur, ligatur, et catenis revinctus ad Sanctum perducitur. Neque sic a pio Viro inisericordia tollitur, sed statim missa prece ejus obtinente fide purgatur. Tunc adjecit Sabaricus adhuc viginti aUreos ad pretium quod acceperat, et de centum solidis crux ad sepulcrum beali Symphoriani ab ipso suspensa est: quae usque hodie res est in testimonio. Qua occasione filii vel filiae ita sancte conversati sunt, ut per monasteria nunc regant agmina monachorum. Quae causa modo mirabili profuit patri vel germirii, ut parvum genitoris flagitium po. steris transiret in luctum.