Latin
19
Germanus Parisiensis, Vita 19
Unproofread scanNot analysed yet
XIX. Item faber, Ligerius nomine, turbulenti dæmonis arreptus insania, Ita bestiali feritate proruperat, ut catenis collo manibusque revinctus vix ad beati Viri traheretur praesentiam. Inde miserabilior, ut qui sustinebat ab hoste violentiam, ipsi adderetur altera poena per vincula. Quem tamen Sacerdos apud se imperat detineri; et, sicut septimo die Deus quievit ab opere, ita et opera Dei transacta hebdomada eripitur a dæmone; sicque in propria redire securus meruit liberatus ab hoste.