Latin
2
Germanus Parisiensis, Vita 2
Unproofread scanNot analysed yet
II. Deinde cum Avallone castro (a) cum Stratidio propinquo puer scholis excurreret, mater parentis (b) ut ejus hæpreditatem acquireret, de adolescentis fallitura nece tractavit. Quae temperatam potionem in ampullula condidit, vinum quoque in altera, praecipiens puellæ ut venientibus ambobns illi porrigeret de vino, isti de maleficio. Sed ignorans ministra, ampullulam mutat et pocula; vinum sancto Germano, venenum dat Stratidio; et dum insonti præparatur Interitus, auctor cadit in laqueum. Quo mater ejus cognito, puellam increpat cum fletu, exstinxisse se filium. Cui Stratidio, sollicite impenso studio, facto de ipsis maleficiis vario, etsi mors vitam non abstulit, tamen signum mortis infixit.