# Vita 22

Germanus Parisiensis, Vita, 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/germanus-parisiensis/vita/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/germanus-parisiensis/vita/22

XXII. Præcellentissimuis CHildebertus rex cum equum necessarium ad sellam beati viri donasset vehiculum, rogat ipse qui dederat ut eum sibi retineret, nec cuiquam tribueret. Interim beatus vir, postulante captivo, equuin donal in pretio, quomam apud pontificem plus fuit quati iila regis vox pauperis. Jubet igitur ut quindet im eum venundaret solidis: Quem pauper ipse cuM duceret, negotiator occurrit, eruitque praedictum equum duodecim aureis. Quo empto negotiator adducit ad stabulum. Sed quoniam minus dederat quam vir Dei præceperat, equus sub nocte moritur, ne Sancti verbum iret incassum. Unde sequenti die sellarem de stabulo junctis bobus exstinctum retraxit emptor mortuum vehicu!um. Qui versa vice capistro non capite, sed pedibus alligatus educitur.

---

Germanus Parisiensis, Vita, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1220/tmp1220/tmp1220.tmp1220.opp-lat1.xml.
