Latin
36
Germanus Parisiensis, Vita 36
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVI. In pago Amoniense (Mosny in Bria), quod gestum est replicetur. Rotegiaco [Rozoy] villa Parisiacæ Ecclesiae septem ei viri debacchantes oblati sunt. Quibus curatis unus qui graviore velabatur spiritu cum exire cogeretur, homini Dei professus est, expulso se de illo loco gravem lamentationem Parisiacis facere. Tunc fugata pestis de sancti viri Germani transitu famam fudit per populos, et pastoris pro obitu gregem movit in fletum. Qui tamen energumenus etsi seminavit mendacium, expulsus non defendit obsessum.