# Vita 45

Germanus Parisiensis, Vita, 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/germanus-parisiensis/vita/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/germanus-parisiensis/vita/45

XLV. Exsequamur itineris accepti viaticum. Itaque cum Pictavis (Poitiers) vir Dei ad beatum confessorem proficisceretur Hilarium, quædam Baudo Feifa de Sene Corbiaco (Secorbi), villa inter duos vix advecta ei repraesentata est, quæ erat muta, clauda vel manca. Lingua rigebat immobilis, anhelitu palpitante, pars erat tota de funere, ut videntibus oculis reliquum esset cadaveris. Super quam misericorditer ut signum sacrae crucis expressit, confestim omnis vigor per membra diffunditur, venarum fluxuosi rivuli suscitantur, nervorum imbecillis siupor excutitur, naturalibus motibus ad vitalem usum tota fabrica renovatur. Mox linguae plectrum resolvitur, digitorum glomi tenduntur, pedum bases solidantur, totamque viscerum molem hoc fuit apud anctum vivificare quod tangere. Quae convalescente medela tertia die ad civitatem Sancto gratias rererens suis occurrit vestigiis.

---

Germanus Parisiensis, Vita, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1220/tmp1220/tmp1220.tmp1220.opp-lat1.xml.
