Latin
63
Germanus Parisiensis, Vita 63
Unproofread scanNot analysed yet
LXIII. Igitur cunctorum saluti semper instans sollicitus, cum Bituricas (Bourges) accessisset pro ordinatione Felicis episcopi, praedicante sacerdote Sigerius quidam Judaeus fidei sacramento percepto conversus est, habens in Judaismo Mammonam nomine conjugem. Quae cum de conversione nec mentionem reciperet, et per missos Beati admonita refugeret, facta ab eo vigilia Doctor ipse profectus est. Quae cum beatum virum nec visu vellet intendere, cantato cursu tertiæ, manum suam Pontifex ad mulieris frontem dignanter admovit, pietatis ex opere. Statim a circumstantibus de mulieris naribus scintillante igne fumus egredi visus est, ut cunctis clarefieret, ejecto insidiatore mulierem usque tunc illum saluti suæ repugnasse per obsidem. Tunc exonerata inimici fasce, respirans confessa est nunquam se prius faciem beati viri potuisse conspicere. Qua petente ac precante, effici Christiana cum propria domo promeruit, et quasi capite subdito exemplo ejus multi Judaeorum conversi sunt.