Latin
73
Germanus Parisiensis, Vita 73
Unproofread scanNot analysed yet
LXXIV. Caeterum eleemosynis quantum fuerit prodigus, explicari non poterit, nec si totius populi vox in uno se glutinet. Qui frequenter contentus casula vel tunica, quidquid erat residui, nudum pauperem vestiebat, ut inops calefieret largitore Ilgente. Quanta etiam fuerit redemptionis effusio, nullatenus explicabitur vel loco vel numero. Unde suot contiguae genies in testimonium, Hispanus Scotus, Brito, Wasco, Saxo, Burgundio, cum ad nomen Beati concurrerent undiqae liberandi jugo servitii. Cum vero aliquatenus nihil esset prae manibus, tristis sedeus et anxius severior in vultu, austerus erat alloquio. Tunc si fortassis ab aliquo invitaretur ad prandium, compellebat convivas aut ministros proprios, ut conferent pariter unde vel unum captivum servitio liberarem, et sic aliquantulum Sacerdotis respiraret animus ex moerore. Quod si Dominus aliquid per manus Sancti dispensandum alicunde dirigeret, mox in spiritu praevidens solitus erat dicere: Gratias agamus divinae Clementiæ, nam unde fiat redemptio appropinquavit. Continuo sine ambiguitate praesens probabatur effectus. Quod dum accepisset in manibus, resoluta ruga frontis vultu florebat senior, gressu pergebat alacrior, lingua fluebat jucundior: ut crederes hominem pro redimendis aliis se ipsum servitutis vinculo liberandum.