Latin
10.1.10 to 10.1.12
Gesta Francorum, Gesta Francorum 10.1.10-12
Not analysed yet
In alia uero parte certabant nostri milites cotidie cum illis, erigentes scalas ad murum urbis, sed uirtus paganorum erat tanta, ut nichil proficere nostri possent. Tamen Gulferius de Daturre primus ascendit per scalam in murum, sed statim fuit fracta scala pro multitudine aliorum; tamen ascendit ipse cum aliquantis supra murum. Illi autem qui ascenderant, expediebant circa illos murum. Alii quoque inuenerunt aliam scalam, erexeruntque eam festinanter ad murum, et ascenderunt per eam multi milites et pedites, statimque ascenderunt super murum. Saraceni igitur tam robuste inuaserunt illos per murum et per terram, sagittando et spiculando comminus cum suis lanceis; ut multi ex nostris timore perterriti demitterent se per murum. Tamdiu uero illi prudentissimi uiri qui remanserant in muro sufferebant illorum persecutionem, quamdiu alii qui subter castrum erant foderunt murum urbis. Videntes uero Saraceni quod nostri fodissent murum, statim timore perterriti inierunt fugam in ciuitatem. Hoc totum factum est in die sabbati ad horam uesperi occidente sole, undecima die intrante Decembri. Boamundus igitur fecit per interpretem loqui Saracenis maioribus, ut ipsi cum suis mulieribus et infantibus aliisque substantiis mitterent se in unum palatium quod est supra portam, ipseque defenderet eos de mortali sententia. Intrauerunt uero omnes nostri in ciuitatem, et quicquid boni inuenerunt in domibus et in foueis, hoc unusquisque ad suum continebat proprium. Facto autem die, ubicunque reperiebant quemquam illorum siue masculum siue feminam, occidebant. Nullus angulus ciuitatis deerat uacuus Saracenorum cadaueribus, uixque poterat aliquis per uias ire ciuitatis, nisi calcando super Saracenorum cadauera. Boamundus denique illos quos iusserat in palatium intrare apprehendit, illisque abstulit omnia quae habebant, uidelicet aurum, argentum, aliaque ornamenta; alios uero fecit occidi, alios autem iussit conduci ad uendendum Antiochiae. Mora autem Francorum fuit in illa urbe, per unum mensem et quatuor dies; in qua fuit mortuus Oriensis episcopus. Fuerunt ibi ex nostris qui illic non inuenerunt sicuti opus eis erat, tantum ex longa mora, quantum ex districtione famis, quia foris nequiuerant aliquid inuenire ad capiendum, sed scindebant corpora mortuorum, eo quod in uentribus eorum inueniebant bisanteos reconditos; alii uero caedebant carnes eorum per frusta, et coquebant ad manducandum.