Latin
10.1.18 to 10.1.20
Gesta Francorum, Gesta Francorum 10.1.18-20
Not analysed yet
Non multo post equitauerunt nostri contra Tripolim, inueneruntque extra ciuitatem Turcos, Arabes, et Saracenos, quos inuaserunt nostri, et miserunt eos in fugam; et occiderunt maximam partem nobilium urbis. Tanta fuit paganorum occisio, et sanguinis effusio, ut etiam aqua quae in ciuitate fluebat, uideretur rubere et fluere in cisternas eorum, unde ualde fuerunt tristes alii dolentesque. Iam uero erant tanto timore perterriti, ut nullus eorum auderet exire extra ciuitatis portam. Alia uero die equitauerunt nostri ultra de Sem, et inuenerunt boues et oues et asinos, multaque animalia, camelos quoque depredati sunt fere tria milia. Obsedimus uero castrum supra dictum per tres menses, minus una die; ibique pascha Domini celebrauimus IIII idus Aprilis. Naues quippe nostrae uenerunt prope nos in quendam portum, quamdiu fuimus in illa obsidione deferentes maximum mercatum, scilicet frumentum, uinum et carnem et caseum, et ordeum, et oleum, unde maxima ubertas fuit in tota expeditione. In illa denique obsidione feliciter acceperunt martyrium plures ex nostris, uidelicet Anselmus de Riboatmont, Willelmus Picardus, et alii plures quos ignoro. Rex quoque Tripolis sepe nuntios mittebat senioribus ut dimitterent castrum, et cum eo concordarentur. Audientes itaque nostri hoc, scilicet dux Godefridus, et Raimundus comes Sancti Egidii, ac Rotbertus Normannus, Flandrensisque comes, uidentesque nouos fructus properasse, quia in medio Martio comedebamus nouellas fabas, medio quoque Aprili frumentum, consiliati sunt nostri dicentes, bonum ualde esse Hierosolimitanum iter explere cum nouis fructibus. [xxxvi] Discessimus igitur a castro, et peruenimus Tripolim in sexta feria, XIIImo die intrante Maio, ibique fuimus per tres dies. Tandem concordatus est rex Tripolis cum senioribus, illisque continuo dissoluit plus quam trecentos peregrinos, qui illic capti erant; deditque illis quindecim milia bisanteos, et quindecim equos magni precii. Dedit etiam nobis magnum mercatum equorum, asinorum, omniumque bonorum, unde nimis ditata est omnis Christi militia. Pactus est uero cum illis, quia si bellum quod eis amiralius Babiloniae parabat possent deuincere, et Hierusalem apprehendere, ille Christianus efficeretur, terramque ab eis recognosceret, atque tali modo factum est placitum.