Latin
10.1.31 to 10.1.33
Gesta Francorum, Gesta Francorum 10.1.31-33
Not analysed yet
Octauo autem die quo ciuitas fuit capta, elegerunt ducem Godefridum principem ciuitatis, qui debellaret paganos et custodiret Christianos. Similiter elegerunt patriarcham sapientissimum et honorabilem uirum nomine Arnulfum, in die sancti Petri ad Vincula. Haec ciuitas fuit capta a Christianis Dei XV die Iulii, in sexta feria. Interea nuntius uenit Tancredo et comiti Eustachio, ut prepararent se et pergerent ad recipiendam Neopolitanam urbem. Exierunt illi et duxerunt secum multos milites et pedones, et peruenerunt ad urbem. Habitatores vero illius reddiderunt se ilico. Denuo mandauit illis dux, ut cito uenirent ad bellum quod nobis ammirauisus Babyloniae preparat urbi Scalonae. Illi autem festinando intrauerunt montaneam quaerentes Saracenorum bella, et uenerunt Caesaream. Itaque uenientes illi iuxta mare ad urbem Ramole, illic inuenerunt multos Arabes, qui precursores erant belli. Quos nostri persequentes, apprehenderunt plures ex eis, qui dixerunt omnia belli noua, ubi essent et quot essent, aut ubi bellare disponerent contra Christianos. Quod audiens Tancredus statim misit nuntium Hierusalem duci Godefrido et patriarchae, omnibusque principibus dicens: ,Sciatis quod nobis paratum est bellum Scalonae, uenite ergo festinanter cum omni uirtute quam habere poteritis!" Tunc iussit dux summoneri omues, ut fideliter irent preparati Scalonam, obuiam inimicis nostris. Ipse uero cum patriarcha et Rotberto Flandrensi comite exiuit de urbe in feria tertia, et Marturanensis episcopus cum eis. Comes uero Sancti Egidii ac Rotbertus Nortmannus dixerunt se non exituros, nisi certum bellum scirent. Iusserunt ergo militibus suis, ut pergerent uidere si bellum uere esset; et reuerterentur quantocius, qui ipsi mox essent parati ire. Ierunt illi, uideruntque bellum, et cito renuntiauerunt se uidisse oculis suis. Continuo dux apprehenso Marturanensi episcopo, mandauit Hierusalem, quo milites qui ibi erant preparent se et ueniant ad bellum. Quarta uero feria, illi principes exierunt, et militauerunt ad bellum. Episcopus uero Marturanensis rediit, reportans uerba missa patriarchae et duci, exieruntque Saraceni obuiam ei, et apprehensum secum duxerunt. Petrus uero Heremita remansit Hierusalem, ordinando et precipiendo Grecis et Latinis atque clericis, ut fideliter Deo processionem celebrarent, et orationes elemosinasque facerent, ut Deus populo suo uictoriam daret. Clerici et presbyten, induti sacris uestibus ad Templum Domini conduxere processionem, missas et orationes decantantes, ut suum defenderet populum.