Latin
2.1.3 to 2.1.7
Gesta Francorum, Gesta Francorum 2.1.3-7
Not analysed yet
Forsitan adhuc a nostris maioribus sepe delusi erimus. Ad ultimum quid facturi erunt? Dicent quoniam necessitate compulsi nolentes uolentesque humiliauerunt se ad nequissimi irnperatoris uoluntatem. Fortissimo autem uiro Boamundo quem ualde timebat, quia olim eum sepe cum suo exercitu eiecerat de campo dixit, quoniam si libenter ei iuraret, quindecim dies eundi terrae in extensione ab Antiochia retro daret, et octo in latitudine. Eique tali modo iurauit, ut si ille fideliter teneret illud sacramentum, iste suum nunquam preteriret. Tam fortes et tam duri milites, cur hoc fecerunt? Propterea igitur, quia multa coacti erant necessitate. Imperator quoque omnibus nostris fidem et securitatem dedit, iurauit etiam quia ueniret nobiscum pariter cum suo exercitu per terram et per mare; et nobis mercatum terra marique fideliter daret, ac omnia nostra perdita diligenter restauraret, insuper et neminem nostrorum peregrinorum conturbari uel contristari in uia Sancti Sepulchri nellet aut permitteret. Comes autem Sancti Egidii erat hospitatus extra ciuitatem in burgo, gensque sua remanserat retro. Mandauit itaque imperator comiti, ut faceret ei hominium et fiduciam sicut alii fecerant. Et dum imperator haec mandabat, comes meditabatur qualiter uindictam de imperatoris exercitu habere posset. Sed dux Godefridus et Rotbertus comes Flandrensis aliique principes dixerunt ei, iniustum fore, contra Christianos pugnare. Vir quoque sapiens Boamundus dixit, quia si aliquid iniustum imperatori faceret, et fiduciam ei facere prohiberet, ipse ex imperatoris parte fieret. Igitur comes accepto consilio a suis, Alexio uitam et honorem iurauit, quod nec per se nec per alium ei auferre consentiat, cumque de hominio appellaretur, non se pro capitis periculo id facturum. Tunc gens domni Boamundi appropinquauit Constantinopoli. [vii] Tancredus uero et Richardus de Principatu propter iusiurandum imperatoris latenter transfretauerunt Brachium, et fere omnis gens Boamundi iuxta illos. Et mox exercitus comitis Sancti Egidii appropinquauit Constantinopoli. Comes uero remansit ibi cum ipsa sua gente. Boamundus itaque remansit cum imperatore, ut cum eo consilium acciperet, quomodo mandarent mercatum gentibus quae erant ultra Nicenam ciuitatem. Dux itaque Godefridus iuit prius Nicomediam simul cum Tancredo, et aliis omnibus, fueruntque ibi per tres dies. Videns uero dux quod nulla uia pateret per quam posset conducere has gentes usque Nicenam ciuitatem, quoniam per illam uiam per quam prius alii transierant non posset modo tanta gern transire, misit ante se tria milia hominum cum securibus et gladiis, qui incidissent et aperuissent hanc viam, quae patefacta fieret nostris peregrinis usque Nicenam urbem. Quae uia fuit aperta per angustam et nimis immensam montanam, et faciebant retro per uiam cruces ferreas ac ligneas, quas ponebant super stipites ut eas nostri peregrini cognoscerent. Interea peruenimus ad Niceam, quae est caput totius Romaniae, in quarto die, II nonas Maii, ibique castrametati sumus. Priusquam autem Boamundus uenisset ad nos, tanta inopia panis fuit inter nos, ut unus panis uenderetur uiginti aut triginta denariis. Postquam uenit uir prudens Boamundus, iussit maximum mercatum conduci per mare, et pariter utrinque ueniebant, ille per terram et ille per mare, et fuit maxima ubertas in tota Christi militia.