Latin
3.1.4 to 3.1.6
Gesta Francorum, Gesta Francorum 3.1.4-6
Not analysed yet
Mirabantur ergo nostri ualde unde esset exorta tanta multitudo Turcorum, et Arabum et Saracenorum, et aliorum quos enumerare ignoro; quia pene onmes montes et colles et ualles et omnia plana loca intus et extra undique erant cooperta de illa excommunicata generatione. Factus est itaque sermo secretus inter nos laudantes et consulentes atque dicentes: "Estote omnimodo unanimes in fide Christi et Sanctae Crucis uictoria, quia hodie onmes diuites si Deo placet effecti eritis." Continuo fuerunt ordinatae nostrorum acies. In sinistra parte fuit uir sapiens Boamundus, et Rotbertus Nortmannus, et prudens Tancredus, ac Robertus de Ansa et Richardus de Principatu. Episcopus uero Podiensis uenit per alteram montanam, undique circumcingens incredulos Turcos. In sinistra quoque parte equitauit fortissimus miles Raimundus comes de Sancto Egidio. In dextera uero parte fuit dux Godefridus, et accrrimus miles Flandrensis comes, et Hugo Magnus, et alii plures, quorum nomina ignoro. Statim autem uenientibus militibus nostris, Turci et Arabes, et Saraceni et Agulani omnesque barbarae nationes dederunt uelociter fugam, per compendia montium et per plana loca. Erat autem numerus Turcorum, Persarum, Publicanorum, Saracenorum, Agulanorum, aliorumque paganorum trecenta sexaginta milia extra Arabes, quorum numerum nemo scit nisi solus Deus. Fugerunt uero nimis uelociter ad sua tentoria, ibique eos diu morari non licuit. Iterum uero arripuerunt fugam, nosque illos persecuti sumus occidentes tota una die. Et accepimus spolia multa, aurum, argentum, equos et asinos, camelos, oues, et boues et plurima alia quae ignoramus. Et nisi Dominus fuisset nobiscum in bello, et aliam cito nobis misisset aciem, nullus nostrorum euasisset, quia ab hora tertia usque in horam nonam perdurauit haec pugna. Sed omnipotens Deus pius et misericors qui non permisit suos milites perire, nec in manibus inimicorum incidere, festine nobis adiutorium misit. Sed fuerunt illic mortui duo ex nostris milites honorabiles, scilicet Gosfredus de Monte Scabioso, et Willelmus Marchisi filius frater Tancredi, aliique milites et pedites quorum nomina ignoro.