# Gesta Romanorum anim.1-5

Gesta Romanorum, Gesta Romanorum, anim.1 to anim.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gesta-romanorum/gesta-romanorvm/anim.1

Quidam rex nobilis in regno suo habuit duos milites; unus erat avarus et alter invidus. Avarus pulchram uxorem habuit, oculis omnium gratiosam, invidus vero uxorem valde turpem et omnibus odiosam, et quandam terram annexam militi avaro habuit, quam miles cupidus per omnia habere desiderabat. Saepius ad eum accessit et multa ei obtulit, si terram suam ei vendere vellet; miles vero invidus respondit se non velle vendere hereditatem suam pro auro vel argento. Attamen ex invidia coepit cogitare, quomodo pulchritudinem uxoris militi avaro posset denigrare, et dixit militi avaro: "Si desideras terram meam habere, nihil pro pretio desidero, nisi quod uxor tua mecum sit una nocte." Qui ei annuit et uxori dixit, quae repulsam dedit primo, sed tandem per virum inducta consensit. At ille miles invidus, antequam ei condormiret, cum leprosa commiscuit, hoc facto ad dominam accessit et eam cognovit, quotiens voluit. Quo facto eidem intimavit, quod lepram incurreret, dicens, quomodo invidiam de hoc habuisset, quod uxor sua tam turpis esset et ipsa tam pulchra. Ideo eam sic deturpavit. Quod audiens tristis facta est et flens amare marito suo intimavit, qui valde tristis factus dixit uxori suae: "Do tibi consilium: Adhuc nullum signum leprae in te apparet, hic prope extra regnum est magna civitas, in qua est universitas, ad illam pergas et omnibus venientibus sis communis, et qui prius ad te accessit, infirmitatem recipiet et ab omni lepra curaberis." Quod factum est. Venit filius imperatoris adamando eam fecitque eam venire ad se et eam rogavit, ut ei consentiret. Quae negavit dicens: "Absit a me, ut ego paupercula sim concubina filii imperatoris!" At ille magis ac magis eam propulsavit, ut ei consentiret. Illa cogitavit: "Hic filius imperatoris si lepram incurreret, magnum damnum esset." Et ei proposuit, quomodo incideret in lepram, si eam cognosceret. At ille nolens desistere eam cognovit et lepram incurrit.

---

Gesta Romanorum, GESTA ROMANORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gestarom.shtml.
