# Gesta Romanorum anim.6-9

Gesta Romanorum, Gesta Romanorum, anim.6 to anim.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gesta-romanorum/gesta-romanorvm/anim.6

Altera die sentiens se liberatam ad patriam perrexit dicens ei: "Si vos contingat lepram incurrere, ad me declinate, et ego vobis in quantum possum de necessariis providebo." Post hoc non diu filius imperatoris leprosus factus est et tantum verecundabatur, quod nocte nullo sciente ad dominam ivit, ubi manebat. Hoc domina percipiens dixit marito suo: "Ille est, qui per me infectus est, et ego a lepra liberata sum." Qui videns eum turpiter infectum flevit amare, cameram sibi ordinavit, in qua solitarius manebat, et domina personaliter ei ministrabat et in eodem loco septem annis manebat. Accidit, quod in septimo anno erat calor intolerabilis et leprosus vas magnum cum vino pro refocillatione habebat, et quidam serpens in horto exsistens vas intravit et se balneavit et in profundum post lotionem iacuit. Leprosus cito a somno expergefactus multum sitiebat, vas cum vino accipiens ipso ignorante serpentem inbibit. Post hoc serpens omnia interiora eius coepit rodere tam graviter, quod leprosus gemitus et suspiria dabat. Domina ei maxime compatiebatur, et passio illa durabat per tres dies continue. Quarto die vomitum fecit, et cum vomitu et veneno interiori serpentem proiecit. Statim dolor cessabat; de die in diem paullatim species leprae ab eo recessit, et post septem dies caro eius ab omni lepra est curata, sicut caro pueri, de quo domina multum est gavisa, et vestimentis pretiosis ipsum induebat, dextrarium optimum ei dedit, et ad imperium perrexit, ubi cum honore est receptus, et post mortem patris regnavit et vitam in pace finivit.

---

Gesta Romanorum, GESTA ROMANORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gestarom.shtml.
